Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

113 hominum, 1 suae veluti potentiae ac maiestatis immemor: mox vero, post adumbratos reces­sus, excitatus tamqvam potens crapulatus a vino, 2 confringet capita inimicorum suorum : 3 ut norint omnes quoniam rex omnis terrae Deus, 4 et sciant gentes quoniam homines sunt, 5 Haec quidem, Venerabiles Fratres, fide certa tenemus et expectamus. Attamen non ea impediunt quominus, pro nostra quisque parte, Dei opus maturandum nos etiam curemus: idque, non solum efflagitando assidue: Exsurge, IJomine, non confor­tetur homo: 6 verum, quod plus interest, re et verbo, luce palam, supremum in hominis ac naturas ceteras Dei dominatum adserendo vindicandoque, ut Eius imperandi ius ac potestas sancte colatur ab omnibus et observetur. — Quod pláne non modo offlcium postulat a natura profectum, verum etiam communis utilitas nostri generis. Quorumnam etenim, Venerabiles Fratres, animos non conficiat trepidatio ac moeror, quum homines videant, partém maximam, dum quidem humanitatis progressus haud immerito extol­luntur, ita digladiari atrociter inter se, ut fere sit omnium in omnes pugna ? Cupiditas pacis omnium profecto pectora attingit, eamque nemo est qui non invocet vehementer. Pax tamen, reiecto Numine, absurde quaeritur: unde namque abest Deus, iustitia exsulat: sublatáque iustitia, frustra in spem pacis venitur. Opus iustitiae pax.' 1 Novimus equidem non paucos esse, qui studio pacis ducti, tranquillitatis nempe ordinis, in coetus factionesque coalescunt, quae ab ordine nominant. Proh tamen spes curasque inanes! Partes ordinis, quae pacem afferre turbatis rebus reapse queant, unae sunt: partes faventium Deo. Has igitur promovere necesse est, ad easque quo licebit plures adducere, si securitatis amore incitamur. Verum haec ipsa, Venerabiles Fratres, humanarum gentium ad maiestatem Dei imperiumque revocatio, quantumvis licet conemur, numquam nisi per Iesum Christum eveniet. Monet enim Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. s Scilicet unus ipse e. t, quem Fater sancti­ficavit et misit in mundum; 9 splendor Patris et figura suhstantiae eius, 1 0 Deus verus verusque homo: sine quo, Deum, ut oportet, agnoscere nemo possit; nam neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 1 1 — Ex quo consequitur, ut idem omnino sit instaurare omnia in Christo atque homines ad Dei obtemperationem reducere. Huc igitur curas intendamus oportet, ut genus hominum in Christi ditionem redigamus: eo praestito, iam ad ipsum Deum remigraverit. Ad Deum inquimus, non socordem illum atque humana negligentem, quem materialistarum deliramenta eflinxe­runt; sed Deum vivum ac verum, unum natura personis trinum, auctorem mundi, omnia sapientissime providentem, iustissimum denique legis latorem, qui sontes plectat, proemia proposita virtutibus habeat. Porro qua iter nobis ad Christum pateat, ante oculos est: per Ecclesiam vide­licet. Quamobrem iure Chrysostomus: Spes tua Fcclesia, salus tua Ecelesia, refugium tuum Ecclesia. 1 2 In id namque illám condidit Christus, quaesitam sui sanguinis pretio; eique doctrinam suam ac suarum praecepta legum commendavit, amplissima simul impertiens divinae gratiae munera ad sanctitatem ac salutem hominum. Videtis igitur, Venerabiles Fratres, quale demum Nobis vobisque pariter offlcium sit demandatum: ut consociationem hominum, a Christi sapientia aberrantem, ad Eccle­1 Sap. XI. 24. 2 Ps. LXXVII. 65. 3 Ps. LXVII. 22. 4 Ib. XLVI. 8. 6 Ib. IX. 20. 6 Ps. IX. 19. ' Is. XXXII. 17. s I. Cor. III. II. s Io. X. 36. 1 0 Hebr. X. 3. 1 1 Matth. XI. 27. 1 3 Hom. de capto Eutropio, n. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom