Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1903

Index

111 — Quam Sanctissimus Dominus Noster Pius divina providentia Papa X. de dato 4-ae Octobris a. c. primam edidit Epistolam encyclicam, reverenter suscepi et in sequentibus per extensum notam reddo. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS PIUS PP. X. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. E supremi apostolatus cathedra, ad quam, consilio Dei inscrutabili, evecti fuimus, vobis primum eloquuturos, nihil attinet commemorare quibus Nos lacrymis magnisque precibus formidolosum hoc Pontificatus onus depellere a Nobis conati simus. Videmur equidem Nobis, etsi omnino meritis impares, convertere in rem Nostram posse quae Anselmus, vir sanctissimus, querebatur quum, adversans et repugnans, coactus est honorem episcopatus suscipere. Etenim quae ille moeroris indicia pro se afferebat, eadem et Nobis proferre licet, ut ostendamus quo animo, qua voluntate Christi gregis pascendi gravissimum officii munus exceperimus. Testantur, sic ille, 1 lacrymae et voces et rugitus a gemitu cordis mei, quales nunquam de me, ullo dolore, memini exiisse ante diem illám, in qua sors illa gravis archiepiscopatus Cantuariae visa est super me cecidisse. Quod ignorare nequiverunt illi qui, ea die, vultum meum inspexerunt... Ego magis mortuo quam viventi colore similis, stupore et dolore pallebam. Huic autem de me electioni, imo violentiae, haetenus, quantum potui, servata veritate, reluctatus sum. Sed iam, velim nolim, cogor fateri qida quotidie iudicia Bei magis ac magis conatui meo resistunt, ut nullo modo videam me ea posse fugere. TJnde iam, non tam hominum quam Dei, contra quam non est prudentia, victus violentiá, hoc solo intelligo me uti debere consilio, ut, postquam oravi quantum potui, et conatus sum ut, si possibile esset, calix iste transiret a me ne biberem illum . . . meum sensum et voluntatem postponens, me sensui et voluntati Dei penitus committam. Nec pláne repugnandi causae, multae et maximae, defuerunt Nobis. Praeterquam enim quod honore pontificatus, ob tenuitatem Nostram, nullo pacto Nos dignaremur; quem non moveret ei se successorem designari, qui, cum ecclesiam sex fere ac viginti annos sapientissime rexisset, tanta valuit alaeritate ingenii, tanto virtutum omnium splendore, ut vei adversarios in sui admirationem traduxerit et memóriám sui nominis factis praeclarissimis consecrarit? — Dein, ut praetereamus cetera, terrebat Nos, quam quod maximé, ea quae modo est humani generis conditio afflictissima. Quem enim lateat, consociationem hominum gravissimo nunc, supra praeteritas aetates, atque intimo urgeri morbo; qui in dies ingravescens eamque penitus exedens ad exitium rapit? 1 Epp. 1. III. ep. I. LITT. CIRC. 1903. 29 Nr. 5735. Epistola en­cyclica Ssmi Dni Ntri Pii Papae X. pub­licatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom