Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902
Index
— 133 — LEO PAPA XIII. Ad perpetuam rei memóriám. Oblatis Nobis ab Antistite Tarbiensi precibus benigne annuentes, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. eius auctoritate confisi per praesentes, omnibus et singulis fidelibus ex utroque sexu qui corde saltem contrito et devote orationem quoties recitent quocumque jdiomate, dummodo versio fidelis sit, exaratam in honorem Nostrae Dominae Lapurdensis, cuius exemplar latiné inscriptum atque legitima auctoritate probatum verbis incipit: „Sancta Maria Mater Dei . . ac desinit in verba „in hac vita Iesum Christuni et in aeternitate, araen" in Tabulario Secretariae Nostrae Brevium asservari iussimus in forma Ecclesiae consueta, toties tercentos de poenalium numero dies expungimus ac largimur; iisdem liceat si maiint partiali hac indulgentia labes poenasque Functorum vita expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis valituris temporibus. Volumus vero ut praesentium litterarum authenticum exemplar tradatur ad Congregationem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam ut harum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius notarii publici subsciiptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adbibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIII. Junii MDCCCCII. Pontificatus Nostri anno Vigesimo Quinto. Pro D.-no Card. MACCHI N. Marini, Sub. Praesentium exemplar litterarum delatum fűit die 28. lunii 1902, ad hanc Secretariam S. Cong. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem, etc. Dátum Romae ex eadem Sec.ria die 28 Junii 1902. L. f S. Ios. M. Can. Coselli. Substitutus. ORATIÜ. Sancta Maria Mater Dei, quae apud Lourdes oppidum visibilem te ostendere dignata es, ut hominum fidem renovares, eosque adduceres ad divinum Filium tuum Iesum Christum Dominum Nostrum; Tu quae ad secreta misericordiae tua manifestanda humilem puellam elegisti; quo clarius materna animi tui sensa effulgerent, nostrisque cordibus sperandorum bonorum adderes fiduciam; Tu quae effata es: „Immaculata Conceptio ego sum" ut innocentiae pretium infinitum, idemque divinae amicitiae, pignus ostenderes; Tu quae, instauratis duodeviginti apparitionibus, actis verbisque orandi estpoenitendi necessitatem perpetuo commendasti quibuspraesidiis unice placabilem Deum conciliare possumus, eiusque iusta supplicia detorquere; Tu cuius suavissimae invitationes, toto orbe personantes, ad tuum Specum prodigiosum turbas innumerabiles filiorum tuorum acciverunt; ecce o pia Domina nostra Lourdensis, ad pedes tuos procumbimus, et absque dubitatione bona cuncta et coelestia munera consequi confidimus te intercedente, cuius preces apud Deum nunquam irritae dilabi possunt. LITT. CIRC. 1902. Nr. 4999. Preces ad Dominam Nostram Lourdensem indulgentia 300 dierumditatae.