Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1902

Index

— 134 — Qui te diligunt, o Iesu Christi Mater et Mater hominum divina, id prae ceteris donis enixe petunt, uti scilicet Deo fideliter in terris serviant, quo mereantur in coelis eum amare in aeternum. Audi nos, quaesumus, supplicantes hac die; ab ini­micis salutis nostrae defende nos, imo etiam a nostra humana infirmitate; et una cum venia peccatorum elapsae vitae, nobis impetra usque ad exitum non peccandi propositum perseverans. Te deprecamur etiam ut in tuam tutelam parentes nostros recipias, coniunctos, amicos, beneficos; speciali autem cura eos qui a debitis religionis officiis misere desciverunt. Utinam resipiscant, et tuis fidelibus servis adnumerentur ! Nostram denique pátriám suppliciter tibi commendamus, uti ei bene facias. Multa quidem sunt quorum venia genti nostrae est imploranda. At vero, etsi in plu­rimis offendimus, numquam tamen optimi quique nostrorum asserere destiterunt Te unam et Matrem et Reginam nostram esse et főre: Tuque patriae nostrae signa prae­clara charitatis rependisti; nec eam, uti confidimus, unquam deseres, postquam illám praecipuo favore tantisque beneficiis cumulasti. Dum corda nostra, nostrasque preces ante pedes tuos effundimus, o Domina nostra Lourdensis, o Immaculata Virgo, oblivisci nos nullo pacto possumus Sancti Patris nostri summique Pontificis, tum eiusdem ipsius, tum etiam Ecclesiae catholi­cae, quam Filius tuus divinus ei demandavit regendam in via salutis aeternae. Uti nos, ipse quoque in te spem oranem posuit. Ipsum protege, bona Virgo, fausta ei cuncta concede, in tot aerumnis positum robora et consolare, viresque adde regno surarai Dei amplificando. — O Mater misericordiae esto nobis „Causa laetitiae", ostende nobis et dona in hac vita Iesum Christum et in aeternitate. Amen. Coloczae, 15. Sept. 1902. Nr. 5329. Indulgentiae concessae re­citantibusiacu" latorium : No­stra Domina Lapurdensis, ora pro nobis. LEO PP. XIII. Ad perpetuam rei memóriám. Oblatis Nobis ab Antistite Tarbien. precibus benigne annuentes, de Omnipo­tentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. eius auctoritate confisi per praesen­tes omnibus et singulis fidelibus ex utroque sexu, qui quolibet anni die piam invo­cationem „Nostra Domina Lapurdensis, ora pro nobis' 1 contrito saltem corde ac devote recitent, in forma Ecclesiae solita de numero dierum poenalium centum expungimus, atque insuper iis largimur hac partiali indulgentia liceat, si maiint, functorum vita la­bes poenasque expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis temporibus va­lituris. Volumus vero ut harum litterarum authenticum exemplar tradatur ad Congrega­tionem Indulgentiis sacrisque reliquiis praepositam, utque praesentium litterarum tran­sumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ad­hibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXV Junii MDCCCCIT Pontificatus Nostri Anno Vigesimo quinto. Pro D. no Card. MACHI Nicolaus Marini, Subst. Praesentium litterarum authenticum exemplar traditum fűit ad hanc S. Cong­regationem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom