Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 60 — 3) Praescripta est visitatio ecclesiarum, conjuncta cum devotis precibus pro Ecclesiae exaltatione, haeresum exstirpatione, catholicorum principum concordia et christiani populi salute ad Deum fundendis. 4) Circa hanc visitationem ecclesiarum sequentia valent: a) Quamvis quisque privátim etiam possit visitationes peragere, commendatur tamen, ut quam plurimi processionibus, hunc in finem instituendis, semet adjungant, utpote quae tamquam publicae manifestationes fidei nostrae, aedificationi quam maximé inserviunt. Ejusmodi processiones durante jubilaei semestri quam plurimas in quavis parochia, pro locorum et temporum adjunctis, haberi volo, simulque vigore facultatum per S. Sedem Apostolicam locorum Ordinariis concessarum dispensando declaro: eos, qui ejusmodi processionibus, saltem tribus interfuerint. obligationi visitationis eccle­siarum, fine obtinendorum emolumentorum jubilaei, plene satisfecisse. Consultum autem esse censeo, ut singulae tales visitationes horis matutinis absolvantur, et in una visitandarum ecclesiarum missa celebretur, atque hac terminatá quinquies Páter noster quinquies Ave Maria et semel Credo ad mentem Ecclesiae, in puncto 3) memoratam in communi recitetur. b) Ubi quatuor habentur ecclesiae sive capellae, in quibus Divina absolvi solent, visitatio earum si sit privátim-—per 15 dies vei continuos, vei interpolatos (sive naturales, sive etiam ecclesiasticos, nempe a primis vesperis unius diei ad integrum subsequentis diei crepusculum) debet peragi. Qui processionaliter factae visitationi intersint: ad tres tantum durante tempore jubilaei faciendas visitationes — uti sub a) commemoratum fűit — obligantur. — Quoad Colocenses fideles Ecclesiam Cathedralem, ecclesias PP. Jesuitarum et Monialium, porro Calvariae montem assigno. c) Ubi ecclesiae aut capellae in dicto numero non occurrunt, parochialis ecclesiae visitatio — si privátim peragitur defluxu sex mensium jubilaei qujndecim diebus sive continuatis sive interpolatis, et quidem dietim quater, universim ergo sexagies, debet tieri. Sed potest etiam visitatio parochialis ecclesiae per processiones fieri (tunc uti punctum a) habét — tres tantum visitationes sunt faciendae); et quidem ita, ut fideles certo tempore circa aliquam crucem in publico loco sitam congregati, inde ad ecclesiam per loci parochum, vei alium sacerdotem ab eo deputatum, processiona­liter ducantur. 5) Lucraturi indulgentias decursu sex mensium in vera poenitentia confiteri -r et semet Sacra Synaxi reficere debent; circa quod tamen advertitur, confessionem annualem ac sacram communionem paschalem non sufficere ad effectum jubilaei obtinendum. Praecipue moneantur fideles, ultimum pro lucrandis indulgentiis absolvendum opus in statu gratiae esse perhciendum. 6) Confessarii per litteras encyclicas Summi Pontificis instructi sunt variis facultatibus, quibus, ut in propriam et confitentium salutem recte utantur, necesse est, ut praesertim Bullae Pontificiae huc respicientem partém iterum atque iterum attente perlagant. 7) In Archidioecesi mea existentes Pauperes Scholae Sorores de Domina Nostra, Sorores Charitatis S. Vincentii a Paulo in nosocomio Colocensi, demum Filiae Congregationis SS. Salvatoris in nosocomio et domo unionis albae crucis

Next

/
Oldalképek
Tartalom