Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
61 Szabadkaensi quoad ecclesiarum visitationem dispensatae sunt. Peragant proinde vei ea, quae praeterito anno in Circularibus meis (pag. 4) praescripta fuerant, vei alia pia opera, in quae confessarii illarum hac facultate per rae hisce instructi visitationem ecclesiarum commutaverint. 8) Similiter dispensare poterunt animarum moderatores cum captivis, aegrotis et senio confectis; idest visitationem ecclesiarum pro dictis in congrua opera pia commutare valebunt. (Vide Circulares anni praeteriti pag. 4.) 9) Volo, ut etiam juventus scholastica indulgentiarum jubilaei particeps reddatur. Ad quem finem dispono, ut scholarum alumni et alumnae post debitam praeparationem et institutionem apto tempore atque catervatim processionaliter saltem semel per magistros sive magistras, eodem favore unicae visitationis gaudentes, in ecclesiam parochialem ducantur, ubi missae Sacrificio interesse, preces praescriptas ad mentem Ecclesiae persolvere et ceteras quoad S. Confessionem et S. Synaxim conditiones adimplere debebunt. Imo, ut et parvuli, S. communione nondum refecti, indulgentias lucrari queant: conceditur animarum moderatoribus facultas, istis pro visitanda ecclesia, imo etiam pro S. Communione alia opera pia, juvenili conditioni eorum congrua injungendi. Haec sunt, quae de hac jubilari devotione dicenda et distinctim ordinanda censui. Et quod vos, Venerabiles Fratres et in Christo Filii Dilectissimi, non tantum fideles Vestros ad veram sui cognitionem, veramque contritionem et faciendos dignos fructus poenitentiae omni cum virium contentione adhortaturi, verum eandem sollicitudinem etiam pro Vestrarum animarum salute sitis adhibituri: eo firmius mihi persuasuin est, quo magis Vestram devotionem veramque pietatem ex laeta experientia nosco. Efficiant charismata sacri jubilaei, ut omnes abhinc in fide stabiles, in opere autem evadamus efficaces. Gratia Domini Nostri Jesu Christi, et Dei. et participatio Spiritus sit cum omnibus Nobis. Araen. Coloczae, die 5-a Maji, 1901. fíeatissime Páter! N. N. Archiepiscopus ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus humillime petit, an permitti possit protestanti, ut munus patrini in baptismo catholico filiae coniugum mixtae religionis et solum coram ministro acatholico coniunctorum. Et Deus etc. . . . Ferin IV., die 27. Junii 1900. In Congregatione Generáli ab E.mis ac R.mis DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus habita proposito suprascripto dubio, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem EE. ac RR. Patres respondendum mandarunt: Permitti non posse. Sequenti vero feria V, loco VI, die 28 eiusdem mensis et anni, in solita audientia SS. D. N. Leonis Div. Prov. Pp. XIII. a R. P. D. Adsessore S. Officii habita, SS.mus D. N. resolutionem EE. ac RR. Patrum approbavit. I. Can. MANCINI, S. R. et U. Inquisit. Nótárius. Coloczae, 15. April. 1901. Georgius, Archiepiscopus. Patrini raunere haereticus fungi non potest.* * Cf. Litt. Circul. 1894. pag. 28. nr. 709.