Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
— 48 — Unigenitus in vulgus editur, qua Romanus Pontifex iansenianos errores damnabat. Tum Ioannes officii sui esse duxit Fratres, qui Gralianopoli erant, ad se vocare; eisque apto sermone ostendens quid veneni in damnatis propositionibus lateret, illos gravissime commonefecit ut a novitatibus abhorrerent, traditam Ecclesiae doctrinam tenerent, reciperent quidquid ipsa recipit, quidquid respuit respuerent nihilque sanctius haberent quam eidem, seu per Concilia seu per Romanum Pontificem docenti ac iubenti parere penitus. Quae quidem Patris monita non fuisse irrita probat constantia, qua Sodalicium ab eo fundatum sedi Apostolicae semper obtemperavit. Anno MDCCXIV Ioannes iterum Parisios advocatur a suis. Paruit ille advocantibus, at eo praecipue spectans ut vetus propositum exequeretur sese demum regimine abdicandi. Id illi et demissio animi et prudentia suadebat; cogitabat enim si unus ex Fratribus sodalicio regundo praeponeretur, fore ut caeteri libentius essent dicto audientes nec de instituto quidvis facile mutaretur. Quamobrem negotium subinde cum unis alterisve agebat; et quamvis primum inutili conatu, demum, coacto Rothomagum coetu, die Pontecostes anno MDCCXVII voti compos est factus, suffecto in eius locum fratre Bartholomaeo. — Alterum erat quod in ipso coetu tractandum susciperetur, legum videlicet cognitio, quae magnam partém iam servabantur et a Ioanne Baptista, anno circiter MDCXCV, conscriptae fuerant. Cuius rei providentia tota a Sodalibus Ioanni ipsi permissa est; qui suprema manu adhibita, regularum codicem ad omnes Sodalium familias, in posterum servandum misit. Cui, utpote sapientiae pleno et supernaturalis spiritus et ad praxim vei maximé accommodato, accesit postmoduni Benedicti XIII P. M. sanctio. His peractis Joannes biennio adhuc vixit, quo tempore meditari coelestia, corpusculum ieiuniis, flagellis, ciliciis atterere, obedire in exemplum, fratres piis adhortationibus et confessionibus excipiendis iuvare, illi fűit assiduum. Semel tantum secessum silentiumque interrupit: tum videlicet quum Ianseniani ipsius nomen eos inter inscribere sunt ausi, qui vulgo appellantes dicebantur; nam datis publice litteris calumniam a se removit, iterum iterumque testatus sibi nihil antiquius nihilque sanctius quam esse ac manere in Romani Pontificis obedientia. Ut vero Deus servi sui merita impleret, opprobriis saturari ad finem usque permisit. Nam turpis mendacii apud Archiepiscopum suum per invidiam accusatus, data ab Antistite sententia, omni potestatis exercitio in conscientiae foro privatus est. Damnationis nuncium viro Dei extremo ex morbo decumbenti delatum fűit, quod ille mitissime accepit nil tendens contra. Instanté quadragesima anno MDCCXIX, ad rheumatismi dolores, quibus Joannes iamdiu laborabat, accessit anhelationis difflcultas gravis ob asthma et offensio capitis fortuito ianuae cuiusdam lapsu. Quibus ex causis cum sibi haud porro diu vivendum audisset, magnopere laetatus est quod liceret tandem in gaudium Domini sui intrare. In praeludio festi S. Ioseph, cui ille se suamque sodalitatem dicaverat sacris operari exoptavit; Deoque repente vires reddente, sequenti die ad aram fecit: quod reputantes alumni eius, gestiebant laetitia, erat enim fiducia restitutae in integrum sanitatis. At paucis exactis horis, ingravescit morbus, mors adest imminens. Quod Ioannes advertens, suprema discipulis mandata dare voluit, quibus arreptum perfectionis iter tenere constanter pergerent. Praeter obedientiam mutuamque caritatem, commendavit praecipue