Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 49 — obtemperationem et observantiam Apostolicae sedi, ad quam, inquit, se duos misisse alumnos qui Romae degerent testes addictissimae voluntatis suae atque ipsorum. Amarent autem toto cordis affectu Jesum Christum servatorem nostrum, eique frequenter per Eucharistiam augustam coniungerentur. Tum sanctissimam Mairem eius in deliciis haberent, et castissimum illius Sponsum, Sodalicii patronum, peculiari cultu prose­querentur. Biduo post, extrema Ecclesiae Sacramenta expetivit. Dumque ad illum sacrosanctum Christi Corporis viaticum deferretur, cubiculum decentius instrui voluit, seque vestibus, amiculo et stóla indui; novasque caritate vires sufficiente, Eucharistiam de genu adoratam summa cura reverentia suscepit. Feria v maioris hebdomadae sacro oleo inunctus est ; gratiisque Deo agendis septem ipsas horas impendit. Sub vesperum fratre Bartholomaeo eftlagitante, universis Instituti alumnis bene precatus est. Tum statae preces habitae ad animi exitum commendandum; hisque persolutis, iterum fratribus inculcavit ut a mundo abhorrentes, viverent ac morerentur in ea vocatione qua vocati fuerant. Duas et sesquihoram iam in supremo agone immotus persistebat, cum protinus, velut a somno excitus, praescriptam sodalibus serotinam precationem Maria mater gratiae devote recitavit: deinde exclamans: Adoro in omnibus volun­tatem Dei circa me, oculis in coelum sublatis, manibus decussatim positis, piacidé obdormivit in Domino; hora fere quarta feriae sextae maioris hebdomadae die VII április MDCCXIX, aetatis anno sexagesimo octavo. Vixdum famuli Dei mors innotuit, unus omnium fűit moeror: oranes nulla cuiusvis coetus vei conditionis exceptione facta, defuncti virtutes et benefacta ex­tollebant. Cum corpus exanime, sacerdotali amictu, in sacello expositum fuisset, magnus undique concursus fűit; quod item in funere accidit. Nullus autem abire volebat quin aliquid de indumentis eis auferret, tamquam pretiosum pignus servandum. Neque haec supra meritum: tanta enim erat apud omnes eius sanctimoniae fama et existimatio. Quae quidem fama, procedente tempore non viguit modo sed aucta est; accesserunt etenim signa quibus confirmare illám Deus ipse videbatur, simulque ostendebatur piacere Numini aeterno ut coelestes Ioanni Baptistae honores decernerentur. Quae tamen post tempus aliquod gravissimae in re publica turbationes sunt factae, pium impedivere offlcium. Serius igitur processus initi auctoritate ordinaria; quibus, Rothomagi, Rhemis ac Parisiis confectis et in Urbem demum delatis riteque perpensis, Gregorius XVI fel. rec. commissionem introdutionis causae sua manu signavit Kalendis maii anno MCCCCXXXIX. Deinceps, praemissis, prouti ius est, Apostolicis processibus eisdemque probatis, in sacrorum Rituum Congregatione de heroicis loannis Baptistae virtutibus agi coeptum: ac Pius IX decessor Noster Kalendis novembribus anno MDCCCLXXIII edixit solemniter: Ita constare de virtutibus theo­logalibus Fide, Spe, et Caritate in Deum et proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Fortitudine, Temperantia earumque adnexis in gradu heroico, ut procedi posset ad discussionem quatuor miraculorum. Piacúit tamen Nobis ut, pro decernendis Ioanni Baptistae cóelitum Beatorum honoribus tria tantum miracula proferri sufficeret. Fuerunt autem: Instantaneae per­fectaeque sanationis fratris Adelminiani e Congregatione Scholarum Christianarum ab ataxia locomotrice progressiva; Instantaneae perfectaeque sanationis decennis pueri Stephani de Suzann'ae a lethali bronchite capillári: Instantaneae perfectaeque sana-

Next

/
Oldalképek
Tartalom