Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
- 47 — bus ecclesiasticis, ob falsas accusationes, abire munere coactus, suffecto in eius locum externo homine qui religiosos alumnos regeret. Vir mitissimus omnia benigne túlit, nihilque ideo de studio divinae gloriae remisit. Gliscebat eo tempore per Galliae urbes ianseniana haeresis lateque mentes inficiebat. Ioannes igitur, cui sanctum semper fűit Romani Pontificis auctoritatem vereri iussaque facere, in Iansenii errores profligandos toto nisu insurrexit. Ratusque haud melius securitati alumnorum sui instituti se posse prospicere, quam si illos Romanae Cathedrae arctissime devinciret; anno MDCC, quum nempe família eius maximé tempestatibus iactaretur, binos e suis Romám venire iussit quorum altér Gábriel Drolin fűit, qui viginti ipsos et octo annos in Urbe versatus est legiferi Patris mandata constanter faciens. Quae quidem ad haec capita reduci piacúit: Ut consociationis arbor illic figeretur ubi radices agere valeret altius, scilicet in unitatis centro subque oculis et auspiciis Apostolicae sedis: Ut cum Romana Ecclesia ipso veluti corpore arctius coniungeretur, quae nec deficere neve errare unquam potest, portis inferi frustra contra enitentibus: Ut a Christi Vicario regularum approbatio veniaque tria religiosorum vota emittendi impetraretur: Ut sibi suisque Pontifex bene precaretur facultatemque facérét Christianam catechesim, Episcopis annuentibus, docendi: Ut demum apud Pontificem Maximum suae quasi fidei vadem haberet obedientiaeque sponsorem. Praeclara sane mandata sanctoque digna viro; qui etsi quidquid iniuriarum inferretur, tolerabat patientissime, hanc tamen toto nisu a se repellebat, si Romanae Cathedrae infestus per calumniam traduceretur. Missos a Ioanne Baptista alumnos benignissime excepit Clemens XI eisque scholam moderandam attribuit, quod et alii post illum Decessores Nostri fecerunt. Interea, quum adhuc Parisiis a laicis magistris in scholarum christianarum Fratres turbaretur, Ioannes Baptista Rothomagum advocatus est anno MDCCV, ubi, magnis superatis difficultatibus, ludos aliquot pueris gratis excipiendis aperuit. Paullo post tirocinium in pagum Saint-Yon, prope eandem urbem, transtulit inque adiectis aedibus magisteria mercaturae atque artium instituit primus. Adolescentes etiam corrigendos suscepit: quos suaviter simul fortiterque moderans ad meliorem frugem adduxit. Haec inter, Deo favente, Ioannis Baptistae institutum augescebat. Carnuti, Caleti, Trecis, Avenior.e, Divione, Massiliae, Mimati, Alesiae, Gratianopoli, Molinis, Versaliis aliisque in locis sodales felici exitu desudabant. At persecutio deesse non poterat, iis qui pie volebant vivere in Christo Iesu. Massiliae Ioannes, optime a civitate exceptus, cum iansenianos, de Romano Pontifice obloquentes, publice severeque redarguisset, horum in se atque suos invidiam concitavit. Quamobrem, eis agentibus, qui iniuriosum etiam libellum in beatum virum ediderunt, Fratrum familia ad extremam primum inopiam denevit: mox vero quotquot erant amici, quin et nonulli ex alumnis Ioannem deseruerunt, imprudentiam eius causantes immodicumque ardorem. Sic ipse igitur Parisiis per calumniam damnatus, Massilia pulsus, derelictus ab omnibus, moerentissime vivebat; tantamque familiae cladem noxarum suarum caussa evenisse reputans, Gratianopolim petiit ut ibi divino placando Numini vacaret, sive noctes orando ducens, sive austeritatibus solito severioribus in se saeviens. Interea puerulos demissione maxima docebat et alumnorum instituti utilitatibus prospiciens, mittebat qui eos inviseret et libros eorum usui conscribebat. — Ecce autem Bulla