Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
— 46 — perbrevem, cilicio et catena aculeis aspera, flagrisque ad sanguinem adhibitis membra atterebat. Infirmitates vero, graves saepe ac molestas, quibus afflictabatur, leni erectoque animo ferebat. Iniurias et probra clementer excipiebat, laetus quod ita Christum pro se opprobriis saturatum imitari aliquatenus daretur. Coram Deo assidue ambulans, quidquid vacui supererat temporis et noctes saepe integras orando insumebat. Tantarum virtutum fama permoti, multi viro Dei sese discipulos addixere; quorum erat studium magistrum pro viribus aemulari. Ipse vero totus erat in illis instituendis tum religiose vivendi, tum rite docendi ratione. Quorum cum nonnulli iuniore essent aetate, seminarium eis ac veluti tirocinium condidit, ubi aptius ad susceptum vitae institutum erudirentur. Ne autem ruricolarum pueri paratum urbanis subsidium desiderarent, eodem tempore Dei famulus seminarium aliud pátere voluit, ruralibus magistris formandis; quod initium fűit atque exemplum scholarum, quas serius normales dixerunt, maximi sane religioni et reipublicae emolumenti. Haec inter Joannis primum generalem coetum instituti sui alumnorum celebravit. Praemisso sacro recessu, multa ibi agitata et statuta de regulis, de amictu, de votis nuncupandis. Tum festő die Trinitatis augustae, Legifer ipse una cum duodecim fratribus temporario obedientiae voto sese obstrinxerunt; quod postea, decennio elapso alteroque coetu habito, perpetuum nuncupaverunt. Anno MDCLXXXVI, quum iam scholarum christianarum Societas. datis etiam legibus, constituta videbatur, Ioannes Baptista, ut erat sui despicientissimus, alium sibi in supremo regimine sufficiendum censuit. Obstitere primum fratres, quos ideo advocaverat; at demum, viri sancti moerorem miserati, in eius locum fratrem L'Heureux fecerunt, cui statim Legifer, primus et in exemplum, paruit. Id tamen cum Rhemenses generales Vicarii minimé probassent, Ioannes depositum munus iterum suscipere coactus est. Qui dubitans ne ideo íieret, quia fráter L'Heureux sacerdotio auctus non esset, de eo initiando cogitare coepit. At is paullo post moritur. Cuius obitum reputans Dei famulus ideo evenisse, quod minimé divino Numini piaceret alumnos instituti sui ad sacerdotium evehi; haec duo lege sanxit, ne ulli Fratrum christianarum scholarum Sacerdotium in posterum petere liceret, neve in eorum scholis latinae linguae magisterium esset. Anno MDCLXXXVIII cum Lutetiae Parisiorum nova gymnasia condi piaceret, advocatus Ioannes eo cum sociis binis contendit. Ibi vero, non veteres solum scholas ordinavit, sed et alias aperuit; tirocinium suis in Valle Girardi condidit; scholas dominicales pro operariis fundavit, earum praeludium quae nunc sunt ad peculiares excolendas artes et ad perseverantiam christianae institutionis curandam ; Seminarium ut Rhemis, magistris laicis ruralibus formandis stabilivit; nutu demum Iacobi II. regis, Anglia extorris, collegium moderandum suscepit, in quo quadraginta nobiles ex Hibernia ephebi ad humanitatem omnem et ad catholicam pietatem excolerentur. Non haec tamen hostis humani generis quiete túlit; quin difficile dictu est quot contra difficultates attulerit quantamque viro Dei invidiam conflarit. Illatae lites a coetu magistrorum, qui suos deseri ludos dolebant; fratrum scholae depopulatae, per vim dimissae; amissa amicorum benevolentia; tandem Ioannes ipse a Superiori-