Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
43 — SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI LEONIS D. P. PP. XIII. LITTERAE DECRETALES QUIBUS BEATO IOANNI BAPTISTAE DE LA SALLE SCHOLARUM CHRISTIANARUM FUNDATORI SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR. LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMÓRIÁM. Antequam Christus super omnes coelos ascenderet ut ad Patris dexteram sederet, discipulorum spem ita erexit suavissimis verbis, ut tamen eos de pressuris moneret, quas habituri essent in mundo. Sic videlicet deliberatum erat ut sicut ipse per crucem salutis nostrae inimicos palam triumphaverat, ita nos non aliter quam per multas tribulationes introiremus in regnum coelorum. Ut tamen in hac lucta adversus spiritalia nequitiae nemo animum despondeat, opportunum est ut, praeterquam in auctorem fidei et consummatorem Iesum, aspiciamus in eos qui in agone ante nos contenderunt ac modo coronantur et accipiunt palmam. Et huc quidem spectat ea Apostoliéi muneris pars ac potestas, qua Dei íámulos heroicae virtutis laude praestantes, accedentibus ab ipso Deo signis et prodigiis, Christiano populo colendos proponimus, ut nobis scilicet, qui adhuc peregrinamur a Domino, exemplo sint pariter et praesidio. —- Hac autem potestate laeti libentes hac etiam die fungimur, quum Ioanni Baptistae De la Salle, sacerdoti et Scholarum chrístianarum Institutori, coelestium Sanctorum honores decernimus. Adest enim ex toto orbe frequentissima fidelium corona quae, ad annum sacrum a Nobis indictum, ad hanc urbem et Apostolorum exuvias convenit: appropinquat et novi saeculi initium, cui maximum proderit Joannis Baptistae documenta et exempla usurpanda proponere; nam exoptatae pacis iustitiae munere haud aliter licebit frui, quam si tenera et adolescens aetas in timore Domini et ad Evangelii leges educetur. Rhemis, in urbe Galliarum nobilissima, pridie kalendas Maias anno MDCLI, illustri loco natus est Ioannes Baptista, praeclarum gentis suae et catholici nominis ornamentum futurus. Quam pietatis suavitatem toto vitae tempore prae se túlit, eandem a puero demontstravit. Festivo quamvis ingenio, lusus iocosque a teneris abhorruit, delicias unice e sanctorum historiis hauriens. Quum vero egredi domo licuit, praecipua í 11 i voluptas sacras aedes invisere, ubi ad augustissimum Eucharistiae sacramentum et ad sanctam Dei Matrem tamdiu tantaque gravitate et ardore fundebat preces, ut adstantibus admirationi esset. Mature scholas frequentavit; quo in officio modesto et addiscendi studio sic praelucebat, ut magna de eo magistri pollicerentur patri. Qui quidem in magistratum LITT. CIRC. 1901. Nr. 2512. Litterae Decretales SSmi Patris, Papae Leonis XIII., quibus B. Joanni Baptistae De La Salle Sanctorum honores decernuntur.