Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901
Index
— 44 — civitatis adlectus, utpote qui Ioannem, maiorem natu, prae reliquis septem filiis, adamabat, illum propagandae tuendaeque familiae destinabat. Sed aliter Deoplacitum ac praestitutum. Eius namque instinctu adolescens Dominum partém haereditatis suae elegit et in sacrum Clerum cooptari statuit. Nec, pro sua in Deum religione, obstitit genitor. Ioannes vero adeo se dignum suscepto habitu statim exhibuit, ut obsistente nemine, Rhemensi canonicatu auctus fuerit; quod munus convenientium virtutum studio illustravit. Quadriennio exacto, Parisios in Sulpiciano Seminario theologicis disciplinis daturus operám contendit. Ubi addiscendi ardore ac vitae sanctimonia adeo se probavit, ut nemo eius discessum aegre non tulerit, quum, demortuo patre, domum redire coactus est, ut rei familiari iuniorumque fratrum educationi consuleret. Quo in officio mire eluxit iuvenis prudentia; nam sic omnia disposuit ut familiae religiosae domus speciem referret. Quiquid porro temporis a domesticorum cura supererat, totum Joannes orando studendoque tribuebat, id unice spectans ut sacerdotali muneri, quod maximé avebat, sese opportune disponeret. — Quod ut melius ipsi cederet, moderatorem conscientiae adhibuit Nicolaum Roland theologum Rhemensem, virum virtute egregia : quo auctore, ad scholas puerorum e plebe iuvandas se applicuit. Quin etiam, eodem suadente, utque erat amore fluxarum rerum omnino expers, canonicatum cum S. Petri paroecia commutare voluit: at id quamvis ab Archiepiscopo instantissime contenderet, non permisit Antistes, ne canonicorum collegium tanto iuvene privaretur. Theologiae curriculo maxima cum laude confecto, septimum supra vicesimum aetatis annum ágens, Rhemis, in Metropolitano templo, Sacerdotio auctus est, Sabato sanctioris hebdomadae. Tum autem luce postera, nulla adhibita, ut ipse statuit, exteriori celebritate, sacris primum operatus est, adstantibus omnibus admiratione perculsis fidei et caritatis indiciis, quae in eius ore micabant. Quam in perlitando pietatem, toto corporis habitu elucentem, constanter retinuit; ut non raro, qui intererant, eo adspectu commoti, propositum melioris vitae conciperent. — Quia porro Ioannem non fugiebat, sacerdotis officium esse et mystico Christi corpori navare operám, coepit illico se proximorum utilitatibus devovere: írequens erat in invisendis aegrotis, solandis afflictis, miseris omne genus iuvandis, concionibus ac missionibus habendis, confessionibus excipiendis. Quibus industriis plures ad meliorem frugem adducebat. Interim vero sui non immemor quotidianos in virtutibus progressus faciebat; in demissione animi praesertim. mansuetudine, despicientia rerum fluxarum, abnegatione sui suaeque voluntatis uniformitate cum divina. Suscepto vix sacerdotio, conscientiae moderatorem, morte interceptum, amisit; a quo legatam habuit provinciám regendi Sorores a puero Iesu, quarum ille institutor fuerat, ut pauperes puellas, nulla spe lucri, docerent. Hoc in munere Ioannes, ea fűit prudentia et constantia, ut institutum illud, ob gravissimas difficultates pene interimendum, servarit incolume; quin et litteras a Rege obtinuit, quas patentes vocant, quibus et congregationis securitati et scholis eiusdem in posterum consultum fűit. Quas industrias puellis instituendis Rolandus adhibuit, easdem et pueris educandis adhibere statuerat. At mors volenti obstitit. Verum, haud ita multo post Hadrianus quidam Niel ludimagister, Rhemos a matróna quadam Ioannis consanguinea, missus, advenit, ut cum eo de instituendis puerorum scholis ageret. Quantas id opus difficultates praeferret, vidit statim Ioannes; propositum tamen laudavit, ac Nielio