Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
80 potius quidquid indagando veri aut enitendo boni attingitur, ad patrimonium doctrinae augendum publicaeque prosperitatis íines proferendos, libentibus sane Nobis accedit. Id tamen omne, ne solidae utilitatis sit expers, esse ac vigere nequaquam debet Ecclesiae auctoritate sapientiaque posthahita." 1 Ad finem adducentes hasce literas volumus ad clerum Galliae ea, quae olim ad clerum dioecesis Nostrae Perusiensis scripsimus, dirigere. Hisce reddimus unam partém litterarum pastoralium, quas ad eum dedimus 8. Julii 1866. „Cupimus, ecclesiasticos nostrae dioecesis sublimia munera sua, circumstantias in quibus versamur difficiles examinare et ita se gerere, ut vita eorum cum officiis congruat et zelo erudito et prudenti respondeat. Hoc modo ipsi inimici nostri frustra causam opprobrandi et vituperandi quaerent: qui ex adverso est, vereatur. nihil habens malum dicere de nobis." 2 „Quamquam difficultates et pericula in dies crescant, pio et studioso sacerdoti non licet propterea animo deficere, non licet officia relinquere, ne desinere quidem adimplere missionem spirituálém, quam accepit ob bonum et salutem generis humani et ad sustentandam hanc augustam religionem, cuius praeco et minister est. Difficultatibus enim et peiiculis potissimum virtus eius firmatur atque roboratur et in maximis calamitatibus, cum res publicae evertuntur, cum societas humana perturbatur, ministerio eius animi ad humanitatem maiore cum splendore informantur et bonum spargitur disseminaturque." „. . . Ut ad usum rerum perveniamus, optime temporibus accomodatam institutionem invenimus in quatuor consiliis. quae magnus apostolus s. Paulus discipulo suo Tito dedit: „In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate: verbum sanum irreprehensibile." 3 Volumus, unusquisque clericus haec consilia meditetur, iisque vitae rationem conformet." „In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, i. e. praebe exemplum vitae rectae et industriae, impletae vero spiritu charitatis, ductae rationibus prudentiae evangelicae, vitae sacrificandi et operandi, dedicatae benefaciendo proximo non rerum terrestrium et mercedis fragilis causa, sed studio supernaturali inflammatae. Praebete exemplum sermonis omnino simplicis, honesti et sublimis, verborum integrorum et proborum, quae omnes adversarios confundunt, mitigant antiquum ódium mundi contra nos et efficiunt, ut nos vereantur et aestiment ipsi inimici religionis. Quicunque se devovit sanctuario, semper obiigatus erat praebere se exemplum vivum, exemplum perfectum omnium virtutum; sed haec obligatio multo maior est, ex quo tempore societate humana perturbata in maligno et incerto positi sumus, ut ubique in laqueum cadere et impetibus obnoxii esse possimus." „In doctrina, Clerus, si adversus conatus infidelitatis et haeresis fidem catholicam eversuros haesitaret et segnis esset, crimen committeret. In tanta inundatione errorum, in tanta collisione opinionum non potest oblivisci suae missionis, cuius est defendere dogmata impugnata, moralem in obscoenos risus deflexam, iustitiam tarn saepe parum intellectam. Cleri est, se opponere instar molis et aggeris errori irrumpenti et haeresis ficti simulatique vultus; cleri est, custodire actionem adiutorum impietatis, qui ad fidem et honestatem huius regionis catholicae impetum faciunt; cleri est, animos eorum integumentis dissimulationis evolvere nudareque et fallacias detegere: cleri est, 1 Epist. ad s. R. E. Pesbyt. Cad. Gibbons Achiep. Baltimo., die 22. Jan. 1899. — 2 Tit. 2., 8. — 3 Tit. II., 7—8.