Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 81 -­simplices firmare, timidis animum addere, caecis oculos aperire. Eruditio levis, scientia quotidiana ad haec prorsus non sufficit: opus est studiis solidis, profundis et perpetuis, ut breviter dicam, summa doctrina, quae ad pugnandum contra subtilitatem et singula­rem astutiam nostrorum adversariorum idonea est ..." „In integritate. Nihil gravitatem huius consilii plus comprobat quam tristis cognitio eorum, quae circa nos fiunt. Videmusne, vitám laxam quorumdam ecclesia­sticorum causam esse male interpretandi et contemnendi ministerii eorum et occasionem scandalorum? Si homines ingeniosi et memoratu digni interdum superiorem ordinem militiae sanctae deserunt et seditionem faciunt contra Ecclesiam, quae mater, quanto est amore, eos regimini et saluti animarum praeposuit, defectio eorum errorque persaepe nonnisi ab immodestia et a malis moribus initium sumit . . ." „In graritate. Gravitas móres intelligendi sunt severi, moderati, pudici, qui ministri fidelis et prudentis sunt, quem Deus ad gubernandam familiam suam elegit. Hic vere gratias ágens Deo, qui eum ad tantum honorem elevare dignatus est, debet se praebere fidelem in omnibus officiis, simul modestum, prudentemque in omnibus actionibus suis; non licet ei sordidis libidinibus servire, nec praecipitem esse in verba iniuriosa et profusa ; debet se praebere indulgentem malis et vitiis aliorum: facere cuicunque quantum bonum potest, sui immemor, sine ostentatione, servans semper integrum honorem sui muneris et suae sublimis dignitatis ..." Nunc venimus ad vos, filii dilecti cleri Irancogallici, et confidimus, fore ut Nostra praescripta et consilia, suggesta solum a Nostra paterna benevolentia intelli­gantur et ita accipiantur, quo animo gravitate hasce litteras ad Vos scripsimus. Multa a vobis speramus, cum Deus omnibus donis et virtutibus, quae ad magnas et sanctas res ob bonum Ecclesiae et societatis efficiendas necessariae sunt copiose vos auxerit. Optamus, ne quis vestrum se contaminari patiatur eis vitiis, quibus splendor muneris sacerdotalis minuitur et labores irritantur. Haec tempóra tristia sunt, futura auíem obscuriora et atrociora: horribilem enim crisim rerum socialium annuntiare videntur. Necesse est igitur, ut occassionibus quibusdam datis diximus, nos efficere, ut salutares rationes religionis, et iustitiae, charitatis, reverentiae et officii plurimum valeant. Nostrum est eis plene imbuere animos praecipue eorum, qui vinculis infidelitatis obstricti sunt, vei íünestis cupidi­tatibus agitantur, regnum deferre gratiae et paci divini Redemptoris nostri, qui est Lumen, Resurrectio et Vita, et cum eo omnes homines unire, qui inevitabilibus differentiis separantur. His temporibus nulla unquam magis exegerunt concursum et studium sacer­dotum singularium, plenorum fidei, discretionis, zeli, qui dulcedine et fortitudine Jesu Christi fiagrantes, cuius veri legati sunt, „pro Christo legatione fungimur," 1 impavide et constanter veritates aeternas, quae animis ubera semina virtutum sunt, annuntiant. Munus eorum laboriosum erit, saepe etiam difficile, imprimis in regionibus vei apud nationes, quae curis terrestribus occupatae Dei et sanctae religionis oblitae sunt. Sed humánus, comis, intatigabilis sacerdotis labor gratia divina adiutus efficiet, ut omnibus temporibus fecit, incredibilia prodigia resurrectionis. Quam laetissimam spem Nos toto pectore et gaudio ineffabili prosequimur, i II. Cor. v., 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom