Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 79 -sumunt quod imitentur. Quapropter sic decet omnino clericos, in sortem Domini vocatos, vitám moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus nil nisi grave, moderatum, ac religione plénum prae se ferant; levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem," 1 Hisce commendationibus s. Concilii, quas ut in cordibus omnium vestrum, filii dilectissimi, inscribantur optamus, certe non satisfacerent sacerdotes, qui praedicantes adhiberent sermonem, qui paulum conveniret dignitati sacerdotii et sanctitati verbi divini: qui conventibus populi interessent, in quibus, si ad essent, non nisi animos impiorum et inimicorum Ecelesiae perturbarent et se ipsos impudentissimis iniuriis obnoxios redderent, neque quidquam proficentes, pios fideles si non scandalizarent, certe obstupefacerent; qui suos facerent móres et rationem vivendi et agendi et animum hominum saecularium. Certe sal miscendus est massae, quam e putredine servare debet tum, cum se ipsum ab ea defendit, ne omnem saporem perdat et ad nihilum valeat ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. 2 Aeque oportet, sacerdotem, qui est sal terrae, in communi vitae usu cum societate, in qua versatur, modestiam, gravitatem, sanctitatem in vivendo, agendo loquendo servare, neque ad petulantiam. ad voluptatem, ad vanitatem hominum voluptatibus deditorum illici. E contra necesse est, eum inter homines servare adeo cum Deo unitum, ne quid perdat suae sanctitatis, neve cogatur coram Deo et coram se ipso haec triste et humiliter confiteri: „quoties in laicis fui, minor sacerdos redii." Nonne hoc esset antiquitus traditas regulás discretionis, modestiae, piudentiae sacerdotalis, quas sacerdotes quidam obsoletas, neque his temporibus convenientes putant, principia disciplinae et morum, quae a magistris seminarii maioris acceperunt, arroganti zelo seponere? Quasi natura duce in novis rebus, quae quod attinet ad genus dicendi, ad rationem agendi, ad relationes periculosissimae sunt, praecedere videntur. Pro dolor! temere in lubrico versantes, ubi per se ipsos se sustinere non poterant, amoris plenas admonitiones superiorum et confratrum contemnentes, qui aetate priores et rerum peritiores sunt, ad apostasiam pervenerunt, quae adversarios Ecclesiae magnó gaudio affecit episcopis eorum, fratribus in sacerdotio, piis fidelibus causa est amararum lacrimarum. S. Augustinus nobis dicit: „Quo quis magis progreditur cum vi et celeritate, cum versatur in via non recta, eo magis deviat." 3 Non est dubium, quin sint novae quaedam res utiles, idoneae ad augendum regnum Dei in animis et in societate humana. Sed, ut ait s. Evangélium, 4 patris familias et non liberorum vei servorum est, eas examinare, et, si eas utiles invenerit, usu recipere cum consuetudinibus veteribus et venerabilibus, quae constituunt alteram partém thesauri eius. Cum novissime adimplevimus munus apostolicum admonentes catholicos Americae septemtrionalis, ut a rebus novis caveant, quae inter alia pro perfectionis principiis institutione doctorum et exercitatione sanctorum sancitis rationes vei regulás vitae morális substituere student quae plus minusve isto naturalismo omnia his temporibus penetranti infectae sunt, solemniter pronuntiavimus: „Abest profecto a Nobis ut quaecunque horum temporum ingenium parit, omnia repudiemus. Quin 1 S. Conc. Trid. Sess. XXII. de Reform, c. 1. — 2 Matth. V., 13. — 3 Enarr. in Ps. XXXI. n. 4. — * Matth. XIII. 52.