Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— I z et antiquitus traditae cleri franco-gallici, et Nos beati videmur, quod possumus hoc publicum et paternum testimonium eis reddere. Tamen ratione habita profundae et amoris plenae benevolentiae erga eum et satisfacturi offtciis ministerii Nostri apostoliéi et responsuri maximo desiderio Nostro videndi eum semper stúdiósé munera sua adimplentem, consilium cepimus, Venera­biles Fratres, tractare his literis de aliquibus rebus, quas conditiones hodiernae quam maximé commendant diligentissimae attentioni primorum pastorum ecclesiae Galliae et presbyterorum auctoritate eorum laborantium. Manifestum est, quo maius quoque munus et implicatius et difíicilius sit, eo diutius et diligentius eos esse praeparandos, quorum sit munere fungi. Sed, estne in terris dignitas sacerdotio maior, estne ministerium severius rationun reddere iubens, quam quod omnes actus liberos hominis sanctificare vult? Nonne nominaverunt s. Patres régimén animarum artem artium, id est gravissimum et delicatissimum laborem, quem quis aequalibus suis facere potest: „ars artium régimén animarum." 1 Nec ideo negligendum est, praeparandos esse ad digne implendum et fructuose, qui divinitus ad tale munus vocantur. Praeprimis discernendi sunt parvuli, quibus Omnipotens insevit germina talis vocationis. Scimus, in nonnullis dioecesibus Galliae parochos, maximé ruri viventes, ex vestra commendatione se devovere fervore et rerum humanarum contemptione et despicientia, quam satis laudare vix possumus, instruendis primis literis parvulis, in quibus repererunt verum amorem pietatis et animum aptum ad erudiendum. Scholae parochiales sunt igitur sicuti primi gradus scalae, qui iuvenes, quos Salvator ut Petrum et Andreám, Joannem et Jacobum vocavit: „Relinquite retia, venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum," 2 primum per seminaria minora, dein per maiora ascendendo perducent usque ad sacerdotium. Quod attinet seminaria minora, haec constitutio salubris saepe comparata est cum seminariis, in quibus plantae coluntur, quibus speciali et assidua cura opus est ut fructus ferant et sic rependant curam cultorum. Ob eam causam in memóriám revocamus ea, quae praedecessor Noster Pius IX. encyclica data 8. Decembris 1849. episcopis commendavit, quae spectant ad decretum maximi momenti patrum s. concilii Tridentini. Gloriari potest Gallia, quod habeat maximum numerum seminariorum minorum hac aetate, nam ne una quidem ex 94 dioecesibus, in quas divisa est, invenitur, quae vei unum vei plura seminaria minora non habeat. Scimus, Venerabiles Fratres, quantas curas in has institutiones conferatis, quae iuste vestro zelo pastorali carae sunt, quod Vobis gratulamur. Sacerdotes, qui sub vestro sublimi moderamine laborant in educanda iuventute, quae, vocata videtur aliquando militiae sacerdotali adiungi, non possunt satis meditari coram Deo, quam grave opus sit, quod eis demandastis. Neque tamen id agunt, quod magistri in uni­versum solent ut primis literis et doctrinis humanis parvulos imbuant. Haec est minima pars laboris eorum. Necesse est, eorum attentionem, eorum zelum, eorumque devotionem perpetuo esse assiduam et intentam et ad continuo observandas in Deo eiusque lumine animas parvulorum et ad inquirenda certa vocationis eorum ad mini­sterium altarium signa, et ad sublevandam imperitiam et inflrmitatem iuvenum disci­pulorum eorum, ad adiuvandam tam pretiosam vocationis divinae gratiam contra omnes 1 s. Greg. M. Lib. Regulae Past. P. I. c. 1. — - Matth. IV. 19.

Next

/
Oldalképek
Tartalom