Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 73 -insidias, sive veniunt extrinsecus sive intrinsecus. Adimplendum est eis ministerium humile, laboriosurn, difflcile, quod eos rebus humanis semper abstinere cogat. Ut sint animo forti neque perturbato in adimplendis officiis suis, confugiendum est eis ad purissimum fontem spiritus fidei. Nunquam obliviscentur, se parvulos, quorum intellectus, corda, animos forment, non praeparare ad negotia terrestria, iusta et honorabilia. Ecclesia eis curam eorum delegat, ut eveniant aliquando boni sacerdotes, id est nuntii Evangelii, continuatores operis Jesu Christi, distributores gratiae eius et sacramentorum. Utinam haec consideratio, quae naturam excedit, semper occupationes eorum perfundat, qui sunt et professores et educatores, et sit fermentum, quod ad parabolam Evangelii miscendum est farinae, ut fiat panis suavis et verus. 1 Si assiduo studio prima et haud detrectanda initia animi et virtutum sacerdotalium ponendi intlammari debent magistri vestrorum seminariorum minorum, cum discipulis familiariter utantur, ad idem propositum principale et directivum spectabit ratio et studiorum et disciplinae. Equidem non ignoramus, Venerabiles Fratres, Vobis ad certos fines rationem habendam esse praescriptorum reipublicae eiusque legum, quibus gradus in universitatibus obtineri possint, quia nonnunquam hi gradus exiguntur a sacerdotibus, sive qui dirigunt collegia libera, constituta sub tutela episcoporum vei congregationum religiosarum, sive qui artes optimas in facultatibus catholicis tractant, quas tanta cum laude fundastis. Ceterum ut clerus sit magni momenti in societate humana, maximé interest, quam plurimos esse, qui scientia, qua eos imbutos esse gradus obtenti publice testantur, nihil cedant magistris, quos respublica formát et instituit ad sua lycea et suas universitates. Sed cum praescripta adimpleta sint, quae circumstantiae exigunt, necesse est, studia eorum, qui sacerdotium appetunt, fidelia manere rationibus antiquitus traditis. Hae enim formaverunt homines excellentes, quibus ecclesia Galliae iuste gloriatur, Petavios, Thomassinos, Mabillones et multos alios, ut omittam Bossuetum, qui nominatur aquila de .Meaux, quia praestantis eius ingenii vis sive sublimitate animi sive elegantia orationis versatur circa summa scientiae et eloquentiae christianae. Ingenua enim studia atque artes maximé adiuvabant eos viros, ut evaderent vigilantissimi et utilissimi operarii ecclesiae, et fecerunt eos aptos ad exaranda opera vere digna, quae posteris traderentur, opera, quae hodie multum coníerunt ad defendendam et propagandam veritatem revelatam. Profecto ingenuorum studiorum atque artium est, quando docentur e magistris christianis et idoneis, omnia germina vitae rationalis et morális in animis adolescentium posita quam celerrime excolere et iudicium sincerum et amplum, orationem autem elegantem et honestam facere. Haec consideratio gravissima fit, cum de literis graecis et latinis sermo est, de custodibus operum potissimorum sacrae scientiae, quae ab ecclesia iure in pretiosissimis thesauris ponuntur. Abhinc quinquaginta annos — brevissimum tempus verae libertatis — per quod episcopi Galliae convenire potuerunt et consilia conferre de iis, quae iudicarent aptissima ad religionem adiuvandam et utilissima paci reipublicae, complura conciliorum provincialium vestrorum, Venerabiles Fratres, commendarunt gravissime studium linguae et literarum latinarum. Collegae vestri, qui tunc erant, iam conquesti sunt in finibus vestris studia linguae latinae obsolescere coepisse. 2 1 Matth. XIII. 33. — 2 Porro lingnam latinam apud nos obsolescere nec quisquam est, qui nesciat, et viri prudentes conqueruntur. Discitur tardissime, celerrime dediscitur (Litt. Synod. Patrum Conc. Paris, ad clericos et fideles, an. 1894.), in Collectione Lacen. Tom. IV., col. 86.