Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 66 -exhibendum censui, quantum a quovis Vestrum non quidem veri nominis tributi obligatorii sed potius subsidii charitativi sponte offerendi instar, me expectare posse putem. Ne vero ejusmodi stips simul in toto pendenda sive Vos, sive peculia ecclesiastica curae Vestrae credita, nimium gravet. conveniens esse videtur, ut ejusdcm dimidia pars occasione coronae vernalis, alterna vero in congregatione autumnali DD. Vicearchidiaconis districtualibus consignetur, 1 qui collectam pecuniam sine mova ad officium meum dioecesanum mittent. Sacerdotes autem Coloczae aut extra dioecesim degentes symbolas suas immediate apud Officium meum dioecesanum pendendas habebunt. Tandem observo, — quod alioquin suapte intelligitur, — eleemosynam nempe pro Societate S. Ladislai colligi solitam, utpote prorsus specialem et domesticum finem habentem, per hos meos Ordines nullatenus tangi, et salvam omnino in posterum etiam manere. Coloczae die 19. Maji 1900. Georgius, Archi-Episcopus. 1 Obuli vero fidelium sensu litt. circ. a. 1890. pag. 123. sub nro 4985. colligendi, e singulis parochiis infra terminum ibidem praescriptum immediate ad officium meum dioecesanum mittantur.