Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Circularibus meis litteris de dato 10. Maji a. c. sub nro 2608. (pag. 55.) editis commisi Vobis, ut attento eo, quod Sanctus Stephanus Coloczae anno millesimo sedem episcopalem erexerit, eiusque primum antistitem Astricum Romám ad Silvestrum P. P. II. soíemni legatione miserit, Archidioecesis nostrae felicissimo hoc anno novem saecularem natalium memóriám grato animo recolatis. Quoniam vero, uti ex monumentis historicis liquet, Sanctus Stephanus Rex primam ecclesiam cathedralem Coloczae erectam honoribus S. Pauli Apostoli dicaverat, pro dioecesana nostra solemnitate festive obeunda diem vigesimam nonam currentis mensis defigo atque hisce dispono, ut hac die in omnibus archidioecesis meae ecclesiis publicis post sacrum solemne hymnus Ambriosianus cum orationibus consuetis ad gratias Deo solemniter agendas decantetur. Ne vero observantia legis abstinentiae, cui dies vigesima nona currentis mensis in feriain sextam incidens obnoxia est, hilaritatem festivitatis quoquo modo minuat: utens facultate a Sede Apostolica mihi concessa, omnibus ac singulis Archidioecesis meae sacerdotibus et utriusque sexus fidelibus, hisce in Domino concedo, ut die vigesima nona mensis currentis carnibus vesci possint. Curent Domini animarum Curatores, ut populus fidelis de his omnibus ex ambone tempestive et rite edoceatur eo addito, ut dispensati super abstinentia, in vigília festi ieiunium eo strictius observent. Coloczae, 5. Junii 1900. Georgius, Archi-Episcopus. Litt. Circul. 1900. Nr. 3053. Memória novem saecularis natalium Archidioecesis.