Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 155 — X. Dioecesanae cuiusvis sodalitatis domos Episcopus invisendi ius habét, item­que de virtutum studio, de disciplina, de oeconomicis rationibus cognoscendi. XI. Sacerdotes a sacris, a confessionibus, a concionibus designare,, item de sacramentorum dispensatione statuere munus Episcoporum est, pro sodalitatibus dioecesanis pariter ac pro ceteris; id quod in capite consequenti (num. VIII) expli­cate praefinitur. Alterum praescriptionum caput, de Sodalitatibus, quarum Apostolica Sedés vei leges recognovit vei institutum commendavit aut approbavit, haec habét servanda : I. Candidatos .cooptare, eosdem ad aácrum habitum vei ad profitenda vota admittere, partes sunt Praesidum sodalitatum; integrá tamen Episcopi facultate, a Synodo Tridentina tributa 1, ut, quuni de feminis agitur, eas et ante suscipiendum habitum et ante professionem emittendam ex officio exploret. Praesidum similiter est familias singulas ordinare, tirones ac professos dimittere, iis tamen servatis quaecum­que ex instituti legibus pontificiisque decretis servari oportet. — Demandandi munera et procurationes,, tum quae ad universa.m sodalitatem,. pertinent, tum quae in domibus singulis exercentur, Conventus seu Capitula, et Consilia propria jus habent. In mu­liebrium autem sodalitatum conventibuS:ad munerum assignationem, Episcopus, cujus in dioecesi habentur, per se vei per áfium praeerit, ut Sedis Apostolicae delegátus. II. Condonare vota, sive ea temporaria sint sive perpetua, unius est romani Pontificis. Immutandi constitutiones, utpote quae probatae a Sede Apostolica, nemini Episcoporum jus datur. Item régimén, quod penes moderatores est sive sodalitatis universae sive familiarum singularum ad congtitutionuni normám, Episcopis mutare temperare ne liceat. III. Episcoporum sunt jura, in dioecesi cuiusque sua, permittere vei prohibere novas domos sodalitatum condi: item nova ab illis templa excitari, oratoria seu publica seu semipublica aperiri, sacrum fieri in domesticis sacellis, Sacramentum augustum proponi palam venerationi fldelium. Episcoporum similiter est sollemnia et síipplicationes, quae publica sint, ordinare. IV. Domus sodalitatum huiusmodi si cláusura episcopali utantur, Episcopis jura manent integia, quae de hac re a pontificiis legibus tribuuntur. Si quae autem clausura, ut inquiunt, partiali, utantur, Episcopi erit curare ut rite servetur, et quidquid in eam irrepat vitii co'hibere. V. Alumni alumnaeve sodalitatum harum, ad fórum internum quod attinet, Episcopi potestati subsunt. In foro autem externo, eídem subsunt quod spectat ad censuras, reservationem casuum, votorum relaxationem quae non sint uni summo Pontilici reservata, publicarum precum indictionem, dispensationes concessionesque ceteras, quas Antistites sacrorum fidelibus suis impertire queant. VI. Si qui vero ad sacros ordines promoveri postulent eos Episcopus, etsi in dioecesi degentes, initiare caveat, nisi hisce conditionibus: ut a moderatoribus quis­que suis proponantur; ut quae a jure sacro sancita sunt de litteris dimissorialibus vei testimonialibus, sint rite impleta ; ut titulo saerae orclinationis ne careant, vei certe eo legitime eximantur; ut theologiae studiis operám dederint, secundum decre­tum Auctis admodum, die dátum IV. novembris anno MDCCCXCII. VII. In sodalitates, quae mendicato vivunt, ea Episcopis stent iura, quae habét 1 Sess, XXV, cap. XVII, de Regül, et Monial.

Next

/
Oldalképek
Tartalom