Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 156 — decrétum Singulare quidem, a sacro Consilio Episcopis et Religiosorum ordinibus praeposito promulgatum die XXVII. martii anno MDCCCXCVI. VIII. In iis quae ad spiritualia pertinent subduntur sodalitates Episcopis dioe­cesium in quibus versantur. Horum igitur erit sacerdotes ipsis et a sacris designare et a concionibus probare. Quod si sodalitates muliebres sint, designabit item Episco­pus sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extra ordinem, ad normám con­stitutionis Pastoralis curae, a Benedicto XIV. decessore Nostro editae, ac decreti Quemadmodum, dati a sacro Consilio Episcopis et Religiosorum ordinibus praepo­sito, die XVII. decembris anno MDCCCXC: quod quidem decretum ad virorum etiam consociationes pertinet, qui sacris minimé initiantur. IX. Bonorum, quibus Sodalitia singula potiuntur, administratio penes Moderá­toréin supremum maximamve Antistitam eorumque Consilia esse debet: singularum vero familiarum redditus a praesidibus singulis administrari oportet, pro instituti cujusque legibus. De iis nullám Episcopus rationem potest exigere. Qui vero fundi certae domui tributi legative sint ad Dei cultum beneficentiamve eo ipso loco impen­dendam; horum administrationem moderátor quidem domus gerat, referat tamen ad Episcopum, eique se omnino praebcat obnoxium: ita nimirum ut neque Praeposito neque Antistitae sodalitii universi liceat quidquam ex iis bonis Episcopo occultare, distrahere, vei in alienos usus convertere. Talium igitur bonorum Episcopus rationes accepti impensique, quoties videbitur, expendet; idem ne sortes minuantur, redditus ne perperam erogentur, curabit. X. Sicubi sodalitatum aedibus instituta curanda adiecta sint, uti gynaecea, orphanotrophia, valetudinaria, scholae, asyla pueris erudiendis; Episcopali vigilantiae ea omnia subsint quod spectat ad religionis magisteria, honestatem morum, exerci­tationcs pietatis, sacrorum administrationem, integris tamen privilegiis, quae collegiis, scholis, institutisve ejusmodi a Sede Apostolica sint tributa. XI. In quarumlibet sodalitatum domibus vota simplicia profitentium, Episcopis cujusque dioecesis jus est invisendi templa, sacraria, oratoria publica, sedes ad sacra­mentum poenitentiae, de iisque opportune statuendi jubendi. — In presbyterorum sodalitiis, de sonscientia ac disciplina, item de re oeconomica uni praesides cogno­scent. In consociationibus vero feminarum, aeque ac virorum qui sacerdotio abstinent, Episcopi erit inquirere num disciplina ad legum normám vigeat, num quid sana doctrina morumve probitas detrimenti ceperit, num contra clausuram peccatum, num sacramenta aequá statáque frequentia suscipiantur. — Reprehensione dignum si quid Episcopus forte offenderit, ne decernat illico : moderatores uti prospiciant moneat; qui si neglexerint, ipse per se consulat. Si quae tamen maioris momenti occurrant quae moram non expectent, decernat statim: decretum vero ad sacrum Consilium deferat Episcopis ac Religiosorum ordinibus praepositum. Episcopus, in visitatione potissimum, juribus, quae supra diximus, utatur suis quod spectat ad scholas, asyla ceterapue memorata instituta. — Ad rem vero oeco­nomicam quod attinet muliebrium sodalitatum itemque virorum sacerdotio carentium, Episcopus ne cognoscat nisi de fundorum legatorumve administratione, quae sacris sint attributa, vei loci aut dioecesis incolis juvandis. His porro, quae hactenus ediximus sancivimus, nihil penitus derogari volumus de facultatibus vei privilegiis, tum Nostro aut quovis alio Sedis Apostolicae decreto

Next

/
Oldalképek
Tartalom