Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

154 —• litatibus quae Sedis Apostolicae commendationem vei approbationem nondum sunt assecutae, alterum de ceteris, quarum Sedes Apostolica vei leges recognovit vei in­stitütum commendavit aut approbavit. Caput primum haec habét servanda: I. Episcopi est quamlibet recens natam sodalitatem non prius in dioecesini recipere, quam leges eius constitutionesque cognorit itemque probarit; si videlicet neque fidei honestative morum, neque sacris canonibus et Poníificum decretis adver­sentur, et si apte statuto tini conveniant. II. Domus nulla novarum sodalitatum justo jure fundabitur, nisi annuente probante Episcopó. Episcopus vero fundandi veniam ne impertiat, nisi inquisitione diligenter acta quales sint qui id poscaht: an recte probeque séntiant, an prudentia prae­diti,, an stud-io divinae gloriae, suaeque et alienae salutis praecipue ducti. • ' • III. Episcopi, quoad fieri possit, potius quam novam in aliquo genere sodali­tatem condant vei approbent, utilius unam quamdam adsciscent de jam approbatis," quae actionis institutum profiteatur adsimile. — Nullae' fere, ni forte ín Missionum regionibus, probentur sodalitates, quae, certo proprioque ftne non praestituto, quaeviá universe pietatis ac beneficentiae opera, etiamsi penitus inter se disiuncta, exercenda amplectahtur. Episcopi sodalitatem condi ullam ne siverint, quae redditibus careat ad soda­lium Victum necessariis. — Sodalitia, quae stipe collaticía vivant; item muliebres fámilias, quae aegrotis, domi ipsorum, interdiu noctuque adsint, cautissime, quin etiam difflculter comprobent. • Si quae autem nova feminarum sodalitas eo spectet üt suis in aedibus valetudinaria aperiat viris pro-miscue mulieribusve excipiendis : vei similes domos excipiendis sacerdotibus, qui Sororum curá atque opera aegrotantes leventur; eiusmodi proposita Episcopi ne probent, nisi maturo adhibito severoque consilio. Praéterea Episcopi religiosarum domus, ubi viris feminisve peregre ad­Venientibus hospitium victusque accepto pretio suppeditetur, nequaquam permittant. IV. Sodalitas quaevis dioecesana ad dioeceses alias ne transgrediatur, nisi consentiente utroque Episcopo, tum loci unde excedat, tum loci quo velit commigrare. V. Sodalitatem dioecesanam si ad dioeceses alias propagari accidat, nihil de ipsius natura et legibus mutari üceat, nisi singulorum Episcoporum consensu, quo­rum in dioecesibus aedes habeat. VI. Semel approbatae sodalitates ne extinguantur, nisi gravibus de causis, et consentientibus Episcopis, quorum in ditione fuerint. Síngulares tamen domos Epi­scopis, in sua cuique dioecesi, tollere fas est. VII. De puellis habitum religiosum petentibus, item de iis quae, probatione ex­pleta, emissurae sint vota, Episcopus singulatim certior fiat: eiusdem erit illas et de more explorare et, nihil si obstet, admittere. VIII. Episcopo alumnas sodalitatum dioecesanarum professas dimittendi pote­stas est, votis perpetuis aeque ac temporariis remissis, uno dempto (ex auctoritate saltem propria) colendae perpetuo castitatis. Cavendum tamen ne istiusmodi remissíone jus alienum laedatur : laedetur autem, si insciis moderatoribus id fiat justeque dis­sentientibus. IX. Antistitae, ex constitutionum jure, a Sororibus eligantur. Episcopus tamen, vei ipse vei delegato munere, suffragiis ferendis praeerit: peractam electionem confir­mare vei rescindere integrum ipsi est pro conscientiae oflicio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom