Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

IV VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Magnum certe gaudium Vobis, Venerabiles Fratres Filiique Dilectissimi paro, dum gratiosissimas Sanctissimi Domini Nostri Leonis P. P. XIII. litteras nuper ad me datas ad Vestram notitiam perferre festino. Ad quarum meliorem intelligentiam commemoro, me ad exordium novi anni nomine meo ac Vestro, populique curae nostrae spirituali commissi humillimas litteras gratulatorias ad Suam Sanctitatem dedisse, in quibus inter alia ad cerimoniam patefactionis portae Sanctae alludens verba Isaiae prophetae (26, 1—4) allegavi, illudque desiderium adjeci: „Utinam et reliqua, quae propheta eodem capite praedicit, ad exaltationem Sanctae Matris Eccle­siae et salutarem inimicorum ejus humiliationem quantocyus fausto eventu adim­pleantur". In fine vero Suae Sanctitati humillime significavi, nos curas Ejusdem sol­licitudinesque temporales in emolumentum Ecclesiae spirituálé directas ex nostra etiam parte tantisper allevaturos: titulo oboli S. Petri operumque catholicorum. 1) nomine meo 20,000 francos in auro, 2) nomine Ven. metrop. Capituli mei 1000 fiorenos val. Austr. 3) nomine reliqui Cleri et populi diocesani 2274 fiorenos 03 crucigeros, tandem 4) nomine piarum fundationum per Metropolitanum Capitulum administratarum 700 fiorenos 26 crucigeros, seu simul 20,000 francos in auro et 3974 fiorenos et 29 crucigeros val. Austr. via Nunciaturae Apostolicae Viennensis ad pedes Sanctitatis Suae deponendos curasse. Ad quam humillimam epistolam meam sequens a Sanctis­simo Domino Nostro gratiosissimum responsum, propria Suae Sanctitatis manu sub­scriptum, accepi. LEO P. P. XIII. Venerabilis Fráter, salutem et Apostolicam benedictionem. Fidei, pietatis et obsequii tui erga Nos, atque hanc Apostolicam sedem certissimum pignus exhibue­runt datae a te litterae die 27. proxime elapsi mensis Decembris, quibus, anni sacri salutans exordia, fausta Nobis adprecabaris: et opportune memoratis Isaiae verbis, in spem erigebas, prosperiores tandem aliquando Ecclesiae orituros dies. Simul etiam Petri stipem accepimus, tum quae a praeclara tua liberalitate oblata est, tum quae, te auctore, collecta ex metropolitano isto Collegio ceteroque Clero ac Populo. Qua largitione egregiam vestram voluntatem, tuamque in primis, Venerabilis Fráter, ad­modum luculenter declarastis. Pro his igitur et humanitatis officiis et pietatis testi­moniis grates referentes, a Deo summopere flagitamus, ut te diu sospitet, cura tuo grege usque tueatur, diligat, complectatur, suaeque gratiae cumulet donis. Coelestis autem favoris auspicem ac paternae Nostrae benevolentiae testem Apostolicam bene­dictionem tibi, Venerabilis Fráter, Capitulo, Clero ac Populo tuo peramanter imperti­mus. Dátum Romae, apud S. Petrum, die XVII. Januarii MCM., Pontiflcatus Nostri anno vicesimo secundo. Leo P. P. XIII. m. p. Venerabili Fratri Georgio Császka Archiepiscopo Colocensi et Bacsiensi." Dátum Coloczae, die 25-a Januarii, 1900. VENERABILES FRATRES. Auspicandae celebritatis sacrae quam mense Maio per apostolicas Literas in­dixeramus, iam prope sumus in limine. Grates tibi iustas meritasque persolvimus, Nr. 458. Responsum Summi Ponti­ficis ad litte­ras Archiprae­sulis gratula­torias. Nr. 687. Allocutio San­ctisimi Patris 14. Dec. 1899.

Next

/
Oldalképek
Tartalom