Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 12 summe Deus; tuo quippe unius munere id solatium Nostrae aft'ulget senectuti, quod voto magis praesumpserat animus, quain spe. — Nostis autem, venerabiles fratres, inchoari annum sanctum consuevisse aperiendis Basilicaruni Patriarchalium Portis ritu veteri, pietati excitandae magnopere accommodato. Etenim ut verbis utamur Benedicti XIV decessoris Nostri „fidelibus in menteni revocatur publicae poenitentiae consuetudo, et publice poenitentium disciplina, quae priscis Ecclesiae temporibus vigebat. Pontifex . . . portás sanctas Basilicaruni initio Jubilaei universalis illis 0111­nibus recludit, qui conscientiae suae labes animo vero detestantur, et indicta pietatis opera libenter suscipiunt, omnique studio adnituntur ut eiusdem Indulgentiae fructus assequantur". 1 Quamobram pridie Natalis Domini morc exemploque decessoruni Nostrorum Portám sanctam Basilicae Vaticanae Nosmetipsi, si Deus dederit, aperiemus. — Idem ad reliquas Basilicas Patriarchales eodem die per Cardinales Legatos fieri mos est. Itaque Ecclesiae disciplinam et consuetudinem hac in re sequuti, auctoritate omnipo­tentis Dei, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, eligimus et declaramus Legatos nostros a latere venerabiles fratres Nostros, Aloisium S. R. E. Cardinalem Oreglia, Episcopum Ostiensem et Veliternum, sacri Cardinalium Collegii Decanum, qui Portám Sanctam Basilicae Sancti Pauli nomine Nostro aperiat: item Franciscum Tituli Sanctae Mariae in Aracoeli S. R. E. Presbyterum Cardinalem Satolli Basilicae Lateranensis Archipresbyterum, qui Portám eiusdem Basilicae nomine Nostro aperiat: tum Vincentium Tituli Sancti Silvestri in Capite S. R. E. Presbyterum Cardinalem Vannutelli, Basilicae Liberianae Archipresbiterum qui Portám eiusdem Basilicae nomine Nostro aperiat.In nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Amen. Supra dictis autem Eegatis íacultatem facimus ut populo, qui aperiendis Por­tis sanctis praesens aderit, plenariam indulgentiam simul cum Apostolica benedictione auctoritate Nostra largiantur. Est quidem, venerabiles fratres, cur confidamus, solemnia Jubilaei magni non sine salutari praeterlapsura fructu. Nam, coelesti opitulante gratia, alacritatem quan­dam pietatis popularis cum obtemperandi studio videtur vox hortatioque Pontificis excitavisse. Nuntiatum est, idemque saepe nuntiatur, ubique gentinm numerari, qui animorum expiandorum caussá, Romám cogitent. Equidem per id tempus valde vel­lemus formám suam habitumque pristinum Romanae urbi restitutum: quo scilicet esset integrum servare traditum a patribus morém exercendae religionis sine ullo impedimento, etiam in aperto Urbis, apparatu publico, insueto ritu insuetae sanctitati temporis consentaneo : antiquae custodiá disciplinae, civitatem sanctam peregrinus agnosceret. Verum, exuto Pontifice, simul est catholicorum comminuta libertás: inco­larum advenarumque pietati sola relinquuntur templa. Item haec, vices occidentis anni aliud peperere incommodum cum iniuria Sedis Apostolicae coniunctum, idemque virorum incorrupte iudicantium communi opinione damnatum : quod Nos quidem tacite ferre non possumus. Intelligi de con­ventu Legatorum summorum principum ad Hayam volumus. Augusto Imperatore Russiarum auctore, consultandum erat de pace imperiorum constituenda firmius, coercendaque tum crebritate, tum atrocitate bellorum. Quid magis dignum advoca­tione Pontificis? Videlicet pro iustitia contendere, conciliare pacem, prohibere dissidia, 1 Alloc. habita in Consistorio secrcto, die 1 Decembris 1741).

Next

/
Oldalképek
Tartalom