Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
_ 133 — Hinc facile apparet quid sperari denique ex eorum errore superbiaque debeat, qui, spreto Redemptoris principatu, in summo rerum omnium fastigio hominem locant, atque imperare humanam naturam omni ratione atque in omnes partes statuunt oportere: quamquam id regnum non modo a^sequi, sed nec definire, quale sit, queunt. Jesu Christi regnum a divina caritate vim et formám sumit: diligere sancte atque ordine, eius est fundamentum et summa. Ex quo illa necessario lluunt, officia inviolate servare: nihil alteri de jure detrahere: humana caelestibus inferiora ducere: amorem Dei rebus omnibus anteponere. Sed isthaec dominatio hominis, aut aperte Christum reiicientis aut non curantis agnoscere, tota nititur in amore sui, caritatis expers, devotionum nescia. Imperet quidem homo, per Jesum Christum licet: sed eo, quo solo potest, pacto, ut primum omnium serviat Deo, ejusque ab lege normám religiose petat disciplinamque vivendi. Legem vero Christi dicimus non solum praecepta morum naturalia, aut ea quae accepere antiqui divinitus, quae utique Jesus Christus omnia perfecit et ad summum adduxit declarando, interpretando, sanciendo: verum etiam doctrinam ejus reliquam, et omnes nominatim ab eo res institutas. Quarum profecto rerum caput est Ecclesia : immo ullaene res numerantur Christo auctore institutae, quas non illa cumulate complectatur et contineat? Porro Ecclesiae ministerio, praeclarissime ab se fundatae, perennare munus assignatum sibi a Patre voluit: cumque ex una parte praesidia salutis humanae in eam omnia contulisset, ex altéra gravissime sanxit, ei ut homines perinde subessent ac sibimetipsi, eamdemque stúdiósé et in omni vita sequerentur ducem: qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit 1. Quocirca omnino petenda ab Ecclesia lex Christi est: ideoque via homini Christus, via item Ecclesia: ille per se et natura sua; haec, mandato munere et communicatione potestatis. Ob eam rem quicumque ad salutem contendere seorsum ab Ecclesia velint, falluntur errore viae, frustraque contendunt. Quae autem privatorum hominum, eadem fere est caussa imperiorum : haec enim ipsa in exitus perniciosos incurrere necesse est, si digrediantur de via. Humanae procreator idemque redemptor naturae, Filius Dei, rex et dominus est orbis terrarum, potestatemque summám in homines obtinet cum singulos, tum jure sociatos. Dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient. 2 Ego autem constitutus sum rex ab eo . . . Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. 3 Debet ergo in convictu humano et societate lex valere Christi, ita ut non privatae tantum ea sit, sed et publicae dux et magistra vitae. Quoniamque id ita est provisum et constitutum divinitus, nec repugnare quisquam impune potest, idcirco male consulitur rei publicae ubicumque instituta christiana non eo, quo debent, habeantur loco. Amoto Jesu, destituitur sibi humana ratio, maximo orbata praesidio et lumine: tum ipsa facile obscuratur notio caussae, quae caussa, Deo auctore, genuit communem societatem, quaeque in hoc consistit maximé ut, civili coniunctione adiutrice, consequantur cives naturale bonum, sed prorsus summo illi, quod supra naturam est, perfectissimoque et perpetuo bono convenienter. Occupatis rerum confusione mentibus, ingrediuntur itinere devio tam qui parent, quam qui imperant: abest enim quod tuto sequantur, et in quo consistant. » Luc. X, 16. 2 Dániel. VII, 14. 3 Ps. II.