Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 134 — Quo pacto miserum et calamitosum aberrare de via, simillime deserere verita­tem. Prima autem tt absoluta et essentialis veritas Christus est, utpote Verbum Dei, consubstantiale et coaeternum Patri, unura ipse et Páter. Ego sum via, et veritas. Itaque. si verum quaeritur, pareat primum omnium Jesu Christo, in eiusque magisterio secura conquiescat humana ratio, propterea quod Christi voce loquitur ipsa veritas. ­ínnumerabilia genera sunt, in quibus humani facultas ingenii, velut in uberrimo campo et quidem suo, investigando contemplandoque, libere excurrat, idque non solum concedente, sed pláne postulante natura. Illud nefas et contra naturam, contineri mentem nolle finibus suis, abiectáque modestia debita, Christi docentis aspernari auctoritatem. Doctrina ea, unde nostra omnium pendet salus, fere de Deo est rebus­que divinissimis: neque sapientia hominis cuiusquam peperit eam, sed Filius Dei ipso ab Patre suo totam hausit atque accepit: Verba quae cledisti mihi, dedi eis 1. Idcirco plura necessario complectitur, non quae rationi dissentiant, id enim fieri nullo pacto potest, sed quorum altitudinem cogitatione assequi non magis possumus, quam comprehendere, qualis est in se, Deum. At enim si tam multae res existunt occultae et a natura ipsa involutae, quas nulla queat humana explicare sollertia, de quibus tamen nerno sanus dubitare ausit, erit quidem libertate perverse utentium non ea perferre quae supra universam naturam longe sunt posita, quod percipere qualia sint non licet. Nolle dogmata huc pláne recidit, christianam religionem nullám esse velle. Porro ílectenda mens demisse et obnoxie in obsequium Christi, usque adeo, ut ejus numine imperioque velut captiva teneatur: In captivitatem redigentes omnern intellectum in obsequium Christi. 2 Tale prorsus obsequium est, quod Christus sibi tributum vult: et jure vult, Deus est enim, proptereaque sicut voluntatis in homine, ita et intelligentiae unus habét summum impérium. Serviens autem intelligentiá Christo domino, nequaquam facit homo serviliter, sed maximé convenienter tum rationi, tum nativae excellentiae suae. Nam voluntate in impérium concedit non hominis cuiuspiam, sed auctoris sui ac principis omnium Dei, cui subjectus est lege naturae: nec astringi se humani opinatione magistri patitur, sed aeterna atque immutabili veri­tate. Ita et mentis naturale bonum, et libertatem simul consequitur. Veritas enim, quae a Christi magisterio proficiscitur, in conspicuo ponit, unaquaeque res qualis in se sit et quanti: qua imbutus cognitione, si perceptae veritati paruerit homo, non se rebus, sed sibi res, nec rationem libidini, sed libidinem rationi subiiciet: peccatique et errorum pessima servitute depulsa, in libertatem praestantissimam vindicabitur: Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 3 — Apparet igitur, quorum mens impérium Christi recusat, eos pervicaci voluntate contra Deum contendere. Elapsi autem e potestate divina, non propterea solutiores futuri sunt: incident in potestatem aliquam humanam : eligent quippe, ut fit, unum aliquem, quem audiant, cui obtem­perent, quem sequantur magistrum. Ad haec, mentem suam, a rerum divinarum communicatione seclusam, in angustiorem scientiae gyrum compellunt, et ad ea ipsa, quae ratione cognoscuntur, venient minus instructi ad proficiendum. Sunt enim in natura rerum non pauca, quibus vei percipiendis, vei explicandis plurimum affért divina doctrina luminis. Nec raro, poenas de superbia sumpturus, sinit illos 1 Io. XVII, 8. 2 II. Cor. X, 5. 3 Io. VIII, 32.

Next

/
Oldalképek
Tartalom