Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
VENERABILES FRATRES FILIIQUE IN CHRISTO DILECTISSIMI! Summo gaudio annuncio Vobis peregrinationem dioecesanam, quam in circularibus meis litteris die 31. Aug. a. c. Nr. 4466. editis ad limina Sanctorum Apostolorum suscipiendam significavi, hisce diebus feliciter et laetissimo cum successu peractam íuisse. Octingenti fere utriusque sexus fideles e plurimis archidioecesis meae parochiis congregati cum quadraginta sacerdotibus meis prius ad aedes Beatissimae Virginis Mariae Lauretanas, inde vero ad Urbem aeternam fausto omine profecti sunt. Pro maximo nostro gaudio jam tertia adventus nostri die, quae fűit 20-a Octobris, in basilica S. Petri Vaticana nobis videre et coram venerari licuit grandaevum Christi in terris Vicarium, magni nominis Leonem Papam XIII. paterna nos clementia excipientem et apostolica benedictione consolantem. Neque eximia hac gratia Sanctissimi Domini Nostri in nos benignitas contenta erat. Die namque 22-a ejusdem mensis me una cum aliquot comitibus denuo ad altissimum conspectum suum in privata audientia admittere et benevolentissimo paterno alloquio beare dignatus est. Verba mea coram apostolico throno die 20-a Octobris in basilica S. Petri breviter humillime prolata et etiam scripto exhibita una cum clementissimo Suae Sanctitatis responso in gratam faustissimi hujus eventus memóriám et pro meo Vestroque solatio inferius per extensum typis impriminenda curavi. Concedat omnipotens et misericors Deus, ut spiritus ille invictae et actuosae fidei e sepulcris Apostolorum Principum jugiter emanans, quem Sanctissimus Dominus Noster nobis fovendum tantopere commendat, sic corda nostra et per nos fidelium curae nostrae commissorum animos repleat, ut eo firmati et roborati praeclara piissimorum patrum nostrorum exempla sectantes in terris, eorundem aeternae gloriae participes quondam reddamur in coelis. Nr. 5676. De peregrinatione dioecesana in Urbem sanctam.