Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

0 — 118 — Proxima die Dominica populum fidelem ad sacrum parochiale con­gregatum de Apostolica benedictione per Sanctissimum Dominum nostrum mihi, dilecto meo clero et populo fideli effusa caritate impertita congruo modo certiorem reddere non omittatis. I. Humillima salutatio Archiepiscopi ad SSmum Dominum Nostrum Leonem PP. XIII. directa: BEATISSIME PÁTER! Altéra iam vice currente hoc anno, quem merito sanctum vocamus, eximia mihi illa fortuna obtingit, ut numerosi agminis peregrinantium ad urbem aeternam properantium dux et coram Sanctitate Vestra orator esse possim. Licet vero prima iam vice, dum videlicet mense Aprili nobilissimo coetu Hungarorum ex toto regno huc confluentium stipato mihi ante thro­nura Sanctitatis Vestrae comparere et nomine totius Hungáriáé catholicae fidelitatis et amoris verba proloqui licuit, — summo exinde replebar gaudio: maiori tamen — si fieri potest — praecordia mea hodie afficiuntur laetitia, dum proprium raeum Clerum fidelesque dioecesanos in clementissimum Sanctitatis Vestrae conspectum adducere possum. Quid enim animarum pas­tori iucundius, quid honorificentius accidere potest, quam gregem suum dilectissimum supremo pastori pio affectu et humili prece commendare? Accurrimus autem, Beatissime Páter: praesul, clerus et populus Dioecesis Colocensis et Bacsiensis iisdem animi sensis agitati, quae cives nostros currente hoc anno sancto iam iterato ad scabellum pedum Sancti­tatis Vestrae congregaverant. Incessit enim et pectora nostra sanctissima quaedam cupido anni sancti excelsa emolumenta spiritualia hauriendi, Prin­cipum Apostolorum limina visitandi, fidelitatem nostram erga Beati Petri cathedram contestandi, eidemque obsequium atque amorem exhibendi, et insuper amabilissimam et humanissimam Sanctitatis Vestrae personam videndi et coram honorandi. Habemus praeterea et nos specialem quandam solemnemque causam, quae nobis novos addidit stimulos, auspicatissimo hoc anno sancto ad apostolicum thronum Christi in terris Vicarii laeto et grato animo accedendi. Celebramus etenim hoc anno item novem saeculurem natalium Dioecesis nostrae Colocensis memóriám. Nongentesimus namque vertitur annus, a quo 0

Next

/
Oldalképek
Tartalom