Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 25 — exercentur, et foecundae fiunt beatitatis perpetuo mansurae et solidiores ac firmi­ores existunt. Cum hac de naturalibus virtutibus sententia, alia cohaeret admodum, qua christianae virtutes universae in duo quasi genere dispertiuntur, in passivas, ut aiunt, atque ac ti vas; adduntque, illas in elapsis aetatibus convenisse melius, has cum praesenti magis congruere. — De qua quidem divisione virtutum quid sentiendum sit, res est in medio posita; virtus enim, quae vera passiva sit, nec est nec esse potest. „Virtus, sic sanctus Thomas, nominat quandam potentiae perfectionem ; finis „autem potentiae actus est; et nihil est aliud actus virtutis, quam bonus usus liberi „arbitrii;" 1 adiuvante utique Dei gratia, si virtutis actus supernaturalis sit. -- Chri­stianas autem virtutes, alias temporibus aliis accomodatas esse, is solum velit, qui Apostoii verba non meminerit: quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fíeri imagin is Filii sui. 2 Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius regulám aptari omnes necesse et, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Iam­vero, haud mutatur Christus progredientibus saeculis; sed idem heri et liodie et in saecula. 3 Ad ornnium igitur aetatum homines pertinet illud: Discite a me quia mi­tis sum et humilis corde , A nulloque non tempore Christus se nobis exhibet factum obedientem usque ad mortem; 6 valetque quavis aetate Apostoli sententia: Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis. 6 — Quas utinam virtutes multo plures sic colerent, ut homines sanctissimi praeteritorum tem­porum! Qui demissione animi, obedientia, abstinentia, potentes fuerunt opere et sermone, emolumento maximo nedűm religiosae rei, sed publicae ac civilis. Ex quo virtutum evangelicarum veluti contemptu, quae perperam passivae appellantur, pronum erat sequi, ut religiosae etiam vitae despectus sensim per animos pervaderet. Atque id novarum opinionum fautoribus commune esse, coniicimus ex eorum sententiis quibusdam circa vota, quae Ordines religiosi nuncupant. Aiunt enim, illa ab ingenio aetatis nostrae dissidere plurimum, utpote quae humanae libertatis fines coérceant; esseque ad infirmos animos magis quam ad fortes apta; nec admodum valere ad christianam perfectionem humanaeque consociationis bonum, quin potius utrique rei obstare atque officere. — Verum haec quam falso dicantur, ex usu do­ctrinaque Ecclesiae facile patet, cui religiosum vivendi genus maximé semper proba­tum est. Nec sane immerito: nam qui, a Deo vocati, illud sponte sua amplectantur, non contenti communibus praeceptorum officiis, in evangelica euntes consilia, Christo se milites strenuos paratosque ostendunt. Hocne debilium esse animorum putabimus ? aut ad perfectiorem vitae modum inutile aut noxium? Qui ita se votorum religione obstringunt, adeo sunt a libertatis iactura remoti, ut multo pleniore ac nobiliore fru­antur, ea nempe qua Christus nos liberavitJ Quod autem addunt, religiosam vivendi rationem aut non omnino aut parum Ecclesiae iuvandae esse, praeterquam quod religiosis Ordinibus invidiosum est, nemo 1 i. n. a. 1. 2 Rom. VIII. 29. 3 Hebr. XIII. 8. 4 Matth. XI. 28. 5 Philip. II. 8. 6 Galat. V. 24. ' Galat. IV. 31.

Next

/
Oldalképek
Tartalom