Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 26 — unus certe sentiet, qui Ecclesiae annales evolverit. Ipsae vestrae foederatae civitates num non ab alumnis religiosarum familiarum fidei pariter atque humanitatis initia habuerunt? quorum uni nuper, quod pláne vobis laudi fűit, statuam publice ponen­dam decrevistis. — Nunc vero, hoc ipso tempore, quam alacrem, quam frugiferam catholicae rei religiosi coetus, ubicumque ii sunt, navant operám! Quam pergunt multi novas oras Evangelio imbuere et humanitatis fines propagare; idque per sum­mám animi contentionem summaque pericula! Ex ipsis, haud minus quam e clero cetero, plebs christiana verbi Dei praecones conscientiaeque moderatores, iuventus institutores habét, Ecclesia denique omnis sanctitatis exempla. — Nec discrimen est laudis inter eos qui actuosum vitae genus sequuntur, atque illos, qui, recessu de­lectati, orando afflictandoque corpori vacant. Quam hi etiam praeclare de hominum societate meruerint, mereant, ii norunt profecto qui, quid ad placandum concilian­dumque Numen possit deprecatio iusti assidua, 1 minimé ignorant, ea maximé quae cum afílictatione corporis coniuncta est. Si qui igitur hoc magis adamant, nullo votorum vinculo, in coetum unum coalescere, quod maiint, faxint; nec nóvum id in Ecclesia nec improbabile institutum. Caveant tamen ne illud prae religiosis Ordinibus extollant; quin potius, cum modo ad fruendum voluptatibus proclivius, quam ante, sit hominum genus, longe pluris ii sunt habendi, qui relictis onmibus sequuti sunt Christum. Postremo, ne nimiis moremur, via quoque et ratio, qua catholici adhuc sunt usi ad dissidentes revocandos, deserenda edicitur aliaque in posterum adhibenda. — Qua in re hoc sufficit advertisse, non prudenter, dilecte Fili Noster, id negligi quod diu experiendo antiquitas comprobavit, apostolicis etiam documentis erudita. — Ex Dei verbo habemus, 2 omnium officium esse proximorum saluti iuvandae operám dare, ordine graduque quem quisque obtinet. Fideles quidem hoc sibi a Deo assignatum munus utillime exequentur morum integritate, christianae caritatis operibus, instanté ad Deum ipsum assiduaque prece. At qui e clero sunt idipsum praestent oportet sa­pienti Evangelii praedicatione, sacrorum gravitate et splendore, praecipue autem eam in se formám doctrinae exprimentes, quam Tito et Timotheo Apostolus tradidit. — Quod si, e diversis rationibus verbi Dei eloquendi, ea quandoque praeferenda videatur, qua ad dissidentes non in templis dicant sed privato quovis honesto loco, nec ut qui disputent sed ut qui amice colloquantur; res quidem reprehensione caret: modo tamen ad id muneris auctoritate Episcoporum ii destinentur, qui scientiam integritatemque suam antea ipsis probaverint. — Nam plurimos apud vos arbitramur esse, qui igno­ratione magis quam voluntate a catholicis dissident; quos ad unum Christi ovile faci­lius forte adducet, qui veritatem illis proponat amico quodam familiarique sermone. Ex his igitur, quae huc usque disseruimus, patet, dilecte Fili Noster, non posse Nobis opiniones illas probari, quarum summám Americanismi nomine nonnulli indicant. — Quo si quidem nomine peculiaria animi ornamenta, quae, sicut alia na­tiones alias, Americae populos decorant, significare velint; item si statum vestrarum civitatum, si leges moresque quibus utimini, non est profecto cur ipsum rejiciendum censeamus. At si illud usurpandum ideo est, ut doctrinae superius allatae, non indi­centur modo, immo vero etiam cohonestentur; quodnam est dubium, quin Vene­1 Jac. V. 16. 2 Eccli. XVII. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom