Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

36 — Ni vernen. Rmus D. Stephanus Antonius Lelong Episcopus Nivernen, quae sequuntur Sa­crae Rituum Congregationi exposuit, opportunam declarationem seu resolutionem humillime expostulans, videlicet: I. Potestne Episcopus iure ordinario concedere licentiam etiam plures Missas qualibet die celebrandi l-o in Capellis seu Oratoriis publicis piarum Communitatum, etiam earum quae clausuram non habent; 2-o in Capellis seu Oratoriis piarum Com­munitatum, quae licet non habeant ingressum in via publica, inserviunt tamen quo­tidianis exercitiis totius Communitatis; 3-o in Capellis seu Oratoriis ad personas qui­dem privatas pertinentibus, sed quae sunt publica vei semipublica in eo sensu, quod habeant ingressum in via publica vei prope viam publicam, ut semper cuilibet volenti intrare permittatur? II. Potestne Episcopus alia Oratoria praeter Capellam seu principale Orató­rium erigere in piis Communitatibus sive ob numerum Sacerdotum ibi degentium, ut ab omnibus Missa dici possit, sive in gratiam infirmorum, qui nequeunt adire Capel­lam seu Oratórium principale? III. Potestne Episcopus iure proprio concedere facultatem asservandi SSmum Sacramentum l-o in Ecclesiis seu Capellis publicis, quae tamen titulo parochiali non gaudent etsi utilitatibus Paroeciae inserviant; 2-o in Capellis piarum Communitatum publicis, id est quarum porta pateat in via publica vei in area cum via publica com­municante, et quae habitantibus omnibus aperiuntur; 3-o in Capellam seu Oratórium publicum in sensu exposito, ut evenit ex gr. in Seminariis? IV. Potestne Episcopus iure proprio licentiam concedere uni Sacerdoti secun­dam Missam diebus Dominicis aut festivis de praecepto celebrandi l-o in Oratoriis seu Capellis, quae a S. Sede vei vi Indulti ab ea concessi fuerunt approbata, quando propter distantiam a parochiali Ecclesia ista secunda Missa proficere potest voto Pa­rochianorum, qui aliter Missam non audirent vei saltem difficillime; 2-o in duabus Ecclesiis in eadem Parochia existentibus, quando pro utraque deservienda unicus adest Sacerdos, et tamen non sine detrimento religionis Missa in una tantum celebraretur; 3-0 in eadem Ecclesia quando aliter pars sat notabilis Parochianorum Missam non audiret; 4-o quando valde utilis est, sin autem necessaria ista secunda Missa ut com­municari a Fidelibus cum maiori facilitate et aedificatione frequentius possit? Sacra itaque Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, hisce postu­latis sic respondit: Ad I. Episcopus utatur iure suo in omnibus casibus expositis. Ad II. Si porro ex piarum Communitatum conditione necessaria sit erectio alterius Oratorii, pro eius erectione facultas erit a Sancta Sede obtinenda. Ad III. Implorandum est indultum a Sancta Sede quoad omnia postulata. Ad IV. Posito quod Episcopus iam facultatem obtinuerit a S. Sede concedere Sacerdotibus suae Dioecesis indultum bis in die festő Sacrum litandi, erit suae pru­dentiae hac speciali facultate in casu necessitatis pro populi bono uti; si vero eius­modi facultate ipse non sit instructus, eam impetrare poterit. Atque ita respondit ac declaravit. Die 8 Mártii 1879.

Next

/
Oldalképek
Tartalom