Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 37 Ita reperitur in Actis et Regestis Sacrorum Rituum Congregationis. Die 23. Januarii 1899. L. f S. DIOMEDES PANICI S. R. C. Secretarius. Proposito dubio: An in cantu Praefationis et Orationis Dominicalis quoties Missae decantantur, organa pulsari queant? Sacra Rituum Congregatio, referente sub­scripto Secretario, et audito voto Commissionis Liturgicae, respondendum censuit: Obstat Caeremoniale Episcoporum lib. 1. cap. 28. n. 9. quod servandum est. Atque ita rescripsit. Die 27 Januarii 1899. C. Card. MAZELLA S. R. C. Praef. L. f S. Diomedes Panici Secretarius. Nr. 1203. Praefatio non est pulsu organi comi­tanda. FER. IV. DIE 6. JULII 1898. Huic Supremae Congregationi R. et U. Inquisitionis proposita fuerunt eno­danda dubia quae sequuntur: I. Quomodo se gerere debeat parochus vei sacerdos, qui, vocatus a viro vei muliere catholica in articulo mortis constituto et cum infideli iam vinculo civili con­iuncto, illum invenit sensibus pene destitutum? Quando parochus illum ad contriti­onem excitaverit ac sub conditione absolverit, potest etiam ad sepulturam admittere ecclesiasticam ? II. Quomodo in praedicto casu parochus vei sacerdos se gerere debeat, si mori­bundus sensibus sit penitus destitutus? III. Quid, si iste moribundus sit compos sui et adsint filii baptizati, quos lex civilis retinet uti legitimos? IV. Quid, si filii non fuerint baptizati? V. An, et quibus cautelis, sint baptizandi filii orti ex matre hebraea, post obitum patris catholici, si filii durante civili contubernio baptizati fuerint? Porro in Congregatione Generáli habita ab EEmis. et RRmis. DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Inquisitoribus Generalibus, praefatis dubiis diligenter expen­sis, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem EEmi. ac RRmi Patres rescri­bendum mandarunt: Ad I. Detur responsum S. Poenitentiariae, idest: „Tenebiturne parochus ad denegandam sepulturam excommunicato vei publico peccatori demortuo, quin re­conciliatus fuerit cum S. Ecclesia, si tamen ille ministerium sacerdotis desideravit, a quo fűit inventus jam mortuus vei sensibus destitutus, qui tamen dederit signa poe­nitentiae, seu deosculando crucifixum seu alia pietatis opera peragendo ? — Resp.: In hisce casibus, evulgatis resipiscentiae signis, dari posse sepulturam ecclesiasticam, vetitis tamen ecclesiasticis pompis et solemnitatibus exequiarum. Quod si in aliquo casu circumstantiae extraordinariae concurrant, parochus consulat Ordinarium et stetf ejus mandatis." Ad II. Consulat probatos Auctores, ac praesertim S. Alphonsum M. De Ligorio Lib. VI. n. 483. Nr. 1535. Vir vei mulier cath. vivens cum infideli in vinculo civili, in arti­culo mortis constitutus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom