Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899
Index
35 Congnis memorata Statuta adprobarentur, una cum eisdem adnexo Summario omnium Indulgentiarum, quibus idem pium Sodalitium ab eadem Sanctitate Sua huc usque ditatum fűit. Quapropter eadem S. Congregatio, mandato SSmi obtemperans, per praesens Rescriptum Statuta dicti Sodalitii, uti prostant in superiori schemate, adprobat et servanda praecipit ab universis eidem Sodalitio adscriptis et in posterum adsribendis: item et praedictum Summarium, nunc primum ex documentis excerptum, uti authenticum recognoscit simulque typis mandari permittit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Dátum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congnis die 19. Septembris 1898. Fr. HIERONYMUS M. a Card. GOTTI, Praefectus. L. f S. Pro Rmo. P. Rno ANT. Archiep. Antinoen Secretario IOSEPHUS M. Canonicus COSELLI, Substitutus. Coloczae, 10. Április 1899. A sacra Rituum Congregatione saepe postulatum est, quaenam Oratoria ceu semipublica habenda sint. Constat porro Oratoria publica ea esse, quae auctoritate Ordinarii ad publicum Dei cultum perpetuo dedicata, benedicta, vei etiam solemniter consecrata, ianuam habent in via, vei liberuin a publica via P'idelibus universim pandunt igressum. Privata e contra stricto sensu dicuntur Oratoria, quae in privatis aedibus in commodum alicuius personae, vei familiae ex Indulto Sanctae Sedis erecta sunt. Quae médium inter haec duo locum tenent, ut nomen ipsum indicat, Oratoria semipublica sunt et vocantur. Ut autem quaelibet ambiguitas circa haec Oratoria amoveatur, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, statuit et declaravit: Oratoria semipublica ea esse, quae etsi in loco quodammodo privato vei non absolute publico, auctoritate Ordinarii erecta sunt; commodo tamen, non Fidelium omnium nec privatae tantum personae aut familiae, sed alicuius communitatis, vei personarum coetus inserviunt. In his sicut auctoritate Ordinarii sacrosanctum Missae Sacrificium offeri potest, ita omnes qui eidem intersunt, praecepto audiendi Sacrum satisfacere valent. Huius generis Oratio sunt quae pertinent ad Seminaria et Collegia ecclesiastica; ad pia Instituta et Societates votorum simplicium aliasque Communitates sub regula sive statutis saltem ab Ordinario approbatis ; ad Domus spiritualibus exercitiis addictas: ad Convictus et Hospitia iuventuti litteris, scientiis, aut artibus instituendae destinata; ad Nosocomia, Orphanotrophia, nec non ad Arces et Carceres; atque similia Oratoria, in quibus ex instituto aliquis Christifidelium coetus convenire sólet ad audiendam Missam. Quibus adiungi debent Capellae, in Coemeterio rite erectae, dummodo in Missae celebratione, non iis tantum ad quos pertinent, sed aliis etiam Fidelibus aditus pateat. Voluit autem Sanctitas Sua sarta et tecta iura ac privilegia Oratoriorum, quibus fruuntur Emi S. R. E. Cardinales, Rmi Sacrorum Antistites, atque Ordines Congregationesque Regulares. Ac praeterea confirmare dignata est Decretum in una Nivernen, diei 8 Mártii 1879. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 23 Ianuarii 1899. C. Ep. PRAENESTINUS Card. MAZELLA. L. f S. S. R. C. Praef. Diomedes Panici S. R. C. Secretavius. Nr. 2145. Decretum super oratoriis semipublicis.