Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

27 rabiles Fratres Nostri Episcopi Americae, ante ceteros, repudiaturi ac damnaturi sint utpote ipsis totique eorum genti quam maximé iniuriosum? Suspicionem enim id iniicit esse apud vos, qui Ecclesiam in America aliam effingant et velint, quam quae in universis regionibus est. Una, unitate doctrinae sicut unitate regiminis, eaque ca­tholica est Ecclesia: cuius quoniam Deus in Cathedra Beati Petri centrum ac funda­mentum esse statuit, iure Romana dicitur; ubi enim Petrus, ibi Ecclesia. 1 Quam ob rem quicumque catholico nomine censeri vult, is verba Hieronymi ad Damasum Pontificem usurpare ex veritate debet: „Ego nullum primum nisi Christum, sequens, „beatitudini tuae, idest Cathedrae Petri communione consocior: super illám petram „aedificatam Ecclesiam scio; quicumque tecum non colligit, spargit." Haec, dilecte Fili Noster, quae singularibus litteris, officio muneris ad te damus, ceteris etiam foederatarum civitatum Episcopis communicanda curabimus; caritatem iterum testantes, qua gentem vestram universam complectimur; quae sicut elapsis temporibus multa pro religione gessit, maiora etiam in posterum, Deo feliciter opitu­lante, praestituram portendit. — Tibi autem et fidelibus Americae omnibus Apostoli­cam benedictionem, divinorum subsidiorum auspicem, amantissime impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die XXII mensis Ianuarii MDCCCXCIX, Ponti­ficatus Nostri anno vicesimo primo. Quum huic S. Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae ex ipsa sui institutione munus demandatum sit vigilandi, ne in christiano populo falsae et apocryphae, vei jani revocatae a RR. PP. Indulgentiae temere evulgentur, pluries ab ea quaesitum est, num indulgentiae mille sive etiam plurium millium annorum, quae in nonnullis Summariis et etiam in Pontificiis Constitutionibus leguntur, sint retinendae uti verae, an potius inter apocryphas amandandae, ea potissimum de causa quod immoderatae viderentur. Porro quum haec S. C. generatim animadverterit praedictarum Indulgentiarum concessionem, ut plurimum, nulli aut supposititio niti fundamento, praetereaque perpenderit id quod Sacrosancta Tridentina Synodus Sess. 25. cap. XXI Decret. de indulg. docuit, in concedendis nimirum Indulgentiis moderationem esse adhibendam, ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur; opportunum esse censuit, sicut alias peragere consuevit, ut Indulgentiae omnes, quae mille vei plurium millium anno­rum numerum attingunt, praetermisso an veris sint accensendae vei apocryphis, revo­carentur et abrogarentur: id enim postulare videbantur et mutata temporum adiuncta, et modo vigens in Ecclesia disciplina. Emmi itaque Patres huic S. Congregationi praepositi, in generalibus Comitiis ad Vaticanam habitis die 5. Maii 1898. omnibus mature perpensis, unanimi suffragio rescripserunt: Indulgentias omnes mille vei plurium millium annorum omnino esse revocandas, si SSmo placuerit. LEO PP. XIII. Coloczae, 17. Mart. 1899. S. C. INDULGENTIARUM. Urbis et Orbis. i? 1 S. Ambr. in Ps. XI. 57. Nr. 1536. Indulgentiae mille vei plu­rium millium annorum revocatae declarantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom