Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899
Index
137 tavimus de Apostolicae liberalitatis thesauro recludendo in proximum annum Jubilaei iis etiam, quibus sua conditio non sinit ut praesriptam peregrinationem ad almam hanc Urbem et ad beatorum Apostolorum limina suscipiant. Piacúit igitur fructu vacuam non redire multorum fldem ac pietatem, qui hujusmodi iter summo cum studio essent aggressuri, nisi eos aut septa inonasterii, aut ineluctabilis captivitas, aut corporis infirmitas impediret. Quae quidem relaxatio atque benignitas non istorum tantum necessitati aut utilitati prospiciet, sed in communem omnium salutem redundabit. Cuniunctis enim tot hominum precibus et lacrimis, quos vei vitae innocentia et religionis ardor, vei poenitentia, vei calamitas segregavit a ceteris, divinae misericordiae placandae spem licebit multo validiorem fovere. Quamobrem vi praesentium litterarum opportunas rationes describere decrevimus, quibus quum viri tum mulieres in eremis, monasteriis et religiosis domibus assidue vitám degentes, vei custodiis et carceribus detenti, vei morbis aut infirmitatibus impediti quominus veneranda Apostolorum sepulcra et Patriarchales Urbis Basilicas adeant, permissarum absolutionum concessique plenarii Jubilaei fieri participes valeant. Qui autem sub hac providentia comprehenduntur, hi sunt: I. Moniales omnes, quotquot solemnia vota religionis ediderunt et in monasteriis degunt sub claustri perpetui disciplina; item quae tyrocinium exercent, quaeve in monasteriis, aut educationis aut alia de causa legitima, commorantur. Pariter Monasteriorum hujusmodi Moniales, quae stipis colligendae gratia septa religiosa egrediuntur: II. Oblatae, vitae societate conjunctae, quarum Instituta fuerint ab Apostolica Sede vei ratione stabili, vei ad experimentum probata, una cum suis novitiis atque educandis puellis aliisque communi cum ipsis contubernio utentibus, quamquam severiori claustri lege non adstringantur: III. Tertiariae sub uno eodemque tecto communiter viventes cum suis pariter novitiis atque educandis puellis, aliisque cum ipsis una degentibus, etsi severiore claustri lege minimé teneantur, earumque Institutum necunquam ad hunc diem ab Apostolica Sede approbatum fuerit, nec ut approbatum in posterum haberi debeat vi praesentis concessionis: IV. Puellae ac mulieres ingynaeceis seu Conservatoriis degentes, quamvis nec Moniales, nec Oblatae, nec Tertiariae, nullisque claustri legibus obnoxiae sint. Has omnes, quas diximus, tam in Urbe quam extra, ubique locorum et gentium degentes, praesentis concessionis gratia et privilegio frui posse decernimus ac declaramus. V. Idem concedimus Anachoretis atque Eremitis, non quidem eis qui nullis clausurae legibusadstricti vei in collegio et societate, vei solitarii sub Ordinariorum regimine certisque legibus aut regulis obtemperantes vivunt: sed eis qui in continua licet non omnimode perpetua clausura et solitudine deditam contemplationi vitám agunt, etiam monasticum aut regularem Ordinem profiteantur, ut Cistercienses aliquot, Chartusienses, Monachi et Eremitae sancti Romualdi solent. VI. Ad utriusque sexus Christifideles eamdem concessionis gratiam extendimus, qui captivi in hostium potestate versantur, ad eosque ubique locorum, qui ex civilibus aut criminalibus causis in carcere detinentur; item qui exilii poenam aut deportationis luunt; qui in triremibus aut alibi ad opus damnati reperiuntur; denique ad religiosos viros qui suis in coenobiis sub custodia retinentur vei qui ex rectorum praecepto certam habent sedem, quasi exilii aut deportationis loco assignatam. tutio qua Indulgentiae Jubilaei 1900 conceduntur Monialibus etc.