Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 138 — VII. Eamdem concessionem communem esse pariter volumus utriusque sexus in­flrmis cujusvis ordinis et conditionis, vei qui jam extra Urbem in morbum aliquem inci­derint, cujus causa, intra Jubilaei annum, Urbem adire, medici judicio, non possint, vei qui licet convaluerint, non sine tamen gravi incommodo romanum iter aggredi possint, vei qui omnino dare se in iter imbecilla ex ha.bitu.yaletudine prohibeantur. Horum deni­que numero senes haberi volumus, qui "septüagesimum aetatis suae annu m. excc ss erint Itaqüe istos omnes et singulos monemus, hortamur et obsecramus in Domino, ut peccata sua in amaritudine animae recolentes eademque intimo animi sensu detestan­tes, saluberrimo Poenitentiae sacramento et congruis satisfactionibus suam quisque con­scientiam expiare curent; tum ad caeleste Convivium ea, qua par est, flde, reverentia, caritate, accedant, Deumque optimum maximum, per Unigenitum Filium ejus ac per merita augustissimae Virginis Mariae et beatorum Apostolomul Petri et Pauli omnium­que Sanctorum, juxta Nostram Ecclesiaeque mentem enixis precibus orent pro sanctae Ecclesiae prosperitate atque incremento, pro extirpandis erroribus, pro catholicorum prin­cipum concordia, totiusque christiani populi tranquillitate et salute ; in eumque finem vi­sitationi quatuor Urbis Basilicarum, alia religionis, pietatis, caritatis opera devote suffi­ciant, quum voluntaria, tum praesertim a delectis sacri ordinis viris auctoritate Nostra injungenda, prout infra edicitur. Scilicet volumus ac jubemus ut venerabiles fratres Episcopi aliique locorum Or­dinarii Monialibus, Oblatis, Tertiariis, aliisque superius memoratis sive puellis, sive mulieribus, Anachoretis, Eremitis, in carcere detentis, aegrotantibus et septuagenario maioribus, statuant ac praescribant sive per se, sive per prudentes Confessarios congrua religionis ac pietatis opera iuxta singulorum statum, conditionem et valetudinem ac loci et temporis rationes : quorum perfunctionem operum pro visitatione quatuor Urbis Basi­licarum valere volumus ac decernimus. Eamdem commutandorum operum facultatem concedimus Praelatis Regularibus videlicet utendam erga Istituta et personas singulas quae in ipsorum jurisdictione sint. —• Eodem genere personis, quae in Urbe degant, designari opera sufficienda volumus per dilectum Filium Nostrum S. R. E. Cardinalem Vicarium eiusque vices gerentem, sive per se ipsos sive per prudentes Confessarios. Itaque Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Apostolomul Petri et Pauli auctoritate confisi, iis omnibus et singulis, quos supra memoravimus, vere poenitentibus et intra praesentem Iubilaei annum rite confessis ac sacra Communione refectis, Deum­que, ut supra dictum est, orantibus, omnia denique implentibus alia injungenda opera in 1 nn 1 ni yjpjjtfltinnwn, ac, vei inchoatis tantum iisdem operibus, si morbus pericu­losus oppresserit, plenissimam omnium peccatorum indulgentiam, veniam et remis­sionem, etiam duplici „vioe 'intra anni sancti decursum si injuncta opera iteraverint, haud secus ac si praescripta communiter ceteris omnibus expleverint, de Apostolicae liberalitatis amplitudine largimur atque concedimus. Monialibus earumque novitiis licere volumus, at prima dumtaxat vice, sumere sibi ex alterutro Cleri ordine Confessarios, qui tamen sint ad audiendas Monialium confessiones rite approbati. Anachoretis atque Eremitis supra dictis, itemque Oblatis,. Tertiariis, puellis ac mulieribus in monasteriis piisque domibus vitám communem agentibus, quibus forte ordinario tempore eligendi sibi Confessarii libera facultas non sit, similiterque Christittdelibus capitavitate, carcere aur custodia, infirmitate aut se­nectute impeditis, fas esse jubemus igere. _sjbi a >?k«-_di4mlaxat Conjessario^? quoscumque, dummodo ad confessione's personarum saecularium probati rite sint. Idem

Next

/
Oldalképek
Tartalom