Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 41 — excepto die Nativitatis Dominicae nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die unam missain solummodo celebrare. 3. In casn ergo necessitatis permittitur sacerdoti missae iteratio eodem die. Id tamen deliet intelligi, ut ex ipsis formuláé verbis dignoscitur, de venia celebrandi duas tantum missas, quamvis graves concnrrerent causae quae maiorem numerám celebrare suaderent. Postulavit olim Praefectns Missionis Oapuccinorum Tüneti, an uno eodemque die, si necessitas urgeret, plures quam duas Missas celebrare posset, propterea quod omnes eius missionarii in carceres coniecti erant ? Atque S. Congregatio generális fidei propagandae praeposita die 7. Augusti 1684 respondit: non posse vigore facultatum celebrare ultra duas Alissas. Quod iampridem responsum fuerat in generáli Congregatione habita coram Sumrao Pontifice die 17. Februarii 1648: namque exposito abusu qui invaluerat inter sacerdotes captivitate detentos in Algéria celebrandi tres missas „Sanctissimus . . . iussit per dictum praefectum (Algériáé) praecipi nomine Sanctitatis Suae Sacerdotibus . . . quod cum Sedes Apostolica in facultatibus rnissionariorum potestatem seu licentiam concesserit celebrandi bis in die, ubi necessitas id exegerit, ne deinceps ultra duas missas celebrent." Idein fűit repetitum anno 1818 et 1820 Praefecto Tüneti. 4. Necessitas ergo est unicus titulus ex quo facultas sacerdotibus fit duas dicendi missas. Expedit cum Verricelli 2) animadvertere, quod ..haec necessitas non est desumenda ex parte inopiae secerdotum, sed ex parte necessitatis spirituális populi et raritate sacerdotum." Hoc principio posito facile est quasdam negativas regulás eruere de usu facultatum de quibus agitur. 5. I. Non potest iterari missa diebus festis suppressis, quibus populus missam audire non tenetur, quemadmodum monuit S. Congregatio anno 1887 liis verbis: .,Re mature perpensa ex ipsius formuláé verbis satis clare patuit, non posse facultates ad abrogatas festivitates extendi. Cum enim in memorata formula declaretur, facultatem valere si necessitas urgeat, sequitur ex eo unice titulo, quod dies illi festi olim fuerint, non posse missam bis ab eodem sacerdote celebrari." 6. II. Pariter interdicta est Missae iteratio in eoriun commodum, qui vellent praecepto audiendi missam satisfacere in suis privatis capellis. Enarraverat anno 1842 Vicarius Apostolicus Limburgensis, consuetudinem in suo Vicariatu inolitam permittendi missae iterationem in castris magnatorum, cum autem non putaret his in adiunctis eam necessitatem esse, quae a formulis exigitur, petiit, tum ratione consuetudinis, tum morális utilitatis quae inde proveniebat, ut sibi auctoritas fieret id permittendi. At S. Congregatio Inquisitionis iudicavit: Juxta exposita non expedire. Cum autem subiunxisset Vicarius Apostolicus, aliquos sacerdotes ex praehabita facultate ab eius praedecessore iteratam missam prosequi, eadem S. Congregatio decrevit, facultatem esse revocandam, quatenus Vicarius Apostolicus Limburgensis id fieri posse existimet. 7. III. Ex huiusmodi resolutionibus infertur, consuetudinem non esse titulum sufficientem, ut idem sacerdos offerre bis possit uno eodemque die S. Sacrificium. Quod etiam consonat cum eo quod docuit Benedictus XIV. in Const. Declaravit Nobis data die 16. Mártii 1746 ad episcopum Oseensem his verbis: „Solum inquirimus,utrum ea consuetudo rationem praescriptionis sibi aut praesumptionis comparavit et utrumque falsum et alienum iudicamus." Et ad praescriptionem quod attinet scripsit: „Si enim iuxta civiles leges sanctae res praescribi non possunt, absonum undique est asserere, fuisse per praescriptionem ali2) de Apóst. Mission. Tit. IV. qn. 98 dub. 18 n. 201. 10*