Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 42 — quid obtentum vei acquisitum, quod adversetur sanctionibus universalibns Ecclesiae, quarum observantiam S. Concilium Tridentinum in Missarum celebratione sacerdotibus omnibus praecipit." Ad praesuraptionera antem quod attinet subiunxit: „Sed ceteris praetermissis subdimus haec intelligi posse de iis privilegiis quae impetrari potuissent a Sede Apostolica, si qnies ea postulasset, non vero de iis, quae cum postulantur negari omnino consueverunt, ne praesumpti'o plus liabeat roboris et raomenti quam veritas." Inde est quod S. Congregatio, cum noverit aliquo in loco inolitam esse consuetudinem iterancli missam sine necessitate, non omisit eiusmodi reprobare consuetudinem tamquam abusum, zelum episcoporum excitans ad eam eliminandam. 8. IV. Etiam presbyterorum paupertas non iustificat missae iterationem, ut cum Verricelli iudicatum est. Quidam Hiberniae arehiepiscopus anno 1688 petiit: „An ex sola paupertatis causa possent Regulares duas missas diebus festis celebrare id facientes in privatis domibus, quamquam omnes parochiae et conventus proprias ecciesias et capellas haberent ? S. Congregationis responsum negatívum fűit. Cum autem relatum esset particulari Congregationi Fidei Propagandae habitae tum die 7. Mártii 1743 tum die 28. Julii 1750, eiusmodi abusum in Hibernia adhuc vigere, quod multi sacerdotes utebantur facultate iterancli missam non alia de causa quam ut pinguiores eleemosynas perciperent atque inde commodius se sustentarent, Emmi Patres decreverunt: „Graviter moneantur sacerdotes ne facultate celebrandi bis in die abutantur, ut stipendium largius et pinguius habeant." Et a Benedicto XIV. 2) appellatur abusus intolerabilis concessio alicui sacerdoti facta iterandi missam eum in íinem, ut duplici eleemosyna decentius se sustentaret. Solum ut aliquem morém gereret pauperibus Religiosis eius regni, qui conquesti fuerant de simili prohibitione facta in Synodo provinciali Tamensi ob damnum inde proveniens sublata sibi eleemosyna quam missae occasione percipere solebant ad ecclesiae ianuas, cum ipsi viverent ex fidelium oblationibus, S. Congregatio voluit, ut monerentur episcopi, ut „in impertienda de auctoritate Apostolica sacerdotibus licentia celebrandi diebus festis de praecepto duas missas ob causas necessitatis ab Apostolicis Oonstitutionibus approbatas rationem habeant sacerdotum regularium ac praesertim illorum, qui in pauperibus coenobiis moram trahunt." Ceterum cum declaraverit S. Congregatio Concilii „ex praxi generáli presbyteris non concedi eleemosynam recipere pro secunda missa, etiamsi de illis agatur, qui parochiali munere instructi ideo stipendium pro prinia missa nequeunt obtinere, quod eam pro populo applicare teneantur, „ut notificatum est per litteras circulares S. Congregationis Fidei Propagandae praepositae die 1 ö. Octobris 1868 Ordinariis missionum, dubium omne ac quilibet obtentus iterandi missam intuitu stipendii sublatus est. Habita tamen ratione circumstantiarum quarundam missionum, SSmus Páter dignatus est auctoritatem facere, ut constat ex dictis Litteris circularibus, eorum Ordinariis ad permittendum, „ut iusta et gravi causa intercedente sacerdotes sibi subditi etiam pro secunda missa in eadem die celebranda stipendium percipere possint ac valeant. * 9. V. Denique interdicta est sacerdoti missae iteratio, si altér haberi possit sacerdos. quo satisfiat populi necessitati, ceu expresse docet Benedictus XIV. in citata Oonstitutione Declarasti Nobis. Atque inde est, ut priusquam admittatur missae iteratio, videndum sit, an aliquod médium iure constitutum suppetat ad prospiciendum spirituali populi necessitati: atque imprimis tenetur ipse parochus ad dandum stipendium alteri sacerdoti; posita Loe. Cit. — 2) Const. Apostolicum ministerium 30. Maii 1753. §.11.