Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
lumi earum natura, efficere aliquanto molliores, ita pláne ut iis obteinperare, dumraodo quis ingenio malo non sit, grave arduumque esse non possit. In quo non raodo exempla sequimur decessorum Nostrorum, sed maternum Ecclesiae studium imitamur: quae quidem nihil tam expetit, quam se impertire benignam, sanandosque ex se natos ita semper curavit, curat, ut eorum infirmitati amanter studioseque parcat. Itaque matúra deliberatione, adhibitisque S. R. E. Oardinalibus e sacro Consilio libris notandis, edere Decreta Generalia statuimus, quae infra scripta, unaque cum hao Consitutione coniuncta sunt: quibus idem sacrum Consilium posthac utatur unice, quibusque catliolici homines toto orbe religiose pareant. Ea vim legis habere sola volumus, abrogatis Regulis sacrosanctae Tridentinae synodi iussu editis, Observationibus, Instrudione, Decretis, Monitis, et quovis alio decessorum Nostrorum hac de re statuto iussuque, una excepta Oonstitutione Benedicti XIV Sollicita et provida, quam, sicut adhuc viguit, ita in posterum vigere integram volumus. DECRETA GENERALIA DE PROHIBITIONE ET CENSVRA L1BUORWU. TITVLVS I. DK PROHIBITIONE J.IBRORUM. CAPUT 1. De prohibitis apostatarum, haereticorum, schismaticorum, aliotumque scriptorum libris. 1. Libri omnes, quos ante annum MDC aut Summi Pontifices, aut Concilia oecumenica damnarunt, et qui in novo Indice non recensentur, eodem modo damnati habeantur, sicut olim damnati fuerunt: iis exceptis, qui per haec Decreta Generalia permittuntur. 2. Libri apostatarum, haereticorum, schismaticorum et (juorumcumque scriptorum haeresim vei schisma propugnantes, aut ipsa religionis fundamenta utcumque evertentes, omnino prohibentur. 3. Item prohibentur acatholicorum libri, qui ex professo de religione tractant, nisi constet nihil in eis contra fidem catholicam contineri. 4. Libri eorundem auctorum, qui ex professo de religione non tractant, sed obiter tantum fidei veritates attingunt, iure ecclesiastico prohibiti non habeantur, donec speciali decreto proscripti haud fuerint. C A P U T II. I)e Editionibus textus originális et versionum non vnlfjarinm Sacrae Scripturae. 5. Editiones textus originális et antiquarum versionum catholicarum Sacrae Scripturae, etiam Ecclesiae Orientális, ab acatholieis quibuscumque publicatae, etsi fkleliter et integrae editae appareant, iis dumtaxat, qui studiis theologicis vei biblicis dánt operám, dummodo tamen non impugnentur in prolegomenis aut adnotationibus catholicae fidei dogmata, permittuntur. 6. Eadem ratione, et sub iisdern conditionibus, permittuntur aliae versiones Sacrorum Bibliorum sive latina, sive alia lingua non vulgari ab acatholieis editae. CAPUT III. De Versionibus vernacidis Sacrae Scripturae. 7. Cum experimento manifestum sit,siSacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde oh hominum temeritatem, detrimenti quam utilitatis oriri; 6*