Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 24 — Versiones omnes in lingua vernacula, etiam a viris catholicis confectae, omnino prohibentnr, nisi fuerint ab Apostolica Sede approbatae, aut editae sub vigilantia Episcoporum cum adno­tationibus desumptis ex Sanctis Ecclesiae Patribus, atque ex doctis catholicisque scriptoribus. 8. Interdieuntur versiones omnes Sacrorum Bibliorum, quavis vulgari lingua ab aca­tholicis quibuscumque confectae, atque illae praesertim. quae per Societates Biblicas, a Ro­manis Pontificibus non semel damnatas, divulgantur, cum in iis saluberrimae Ecclesiae leges de divinis libris edendis funditus posthabeantur. Hae nihilominus versiones iis, qui studiis theologicis vei biblicis dánt operám, per­mittuntur: iis servatis, quae supra (n. 5) statuta sunt. CAPUT IV. De Libris obscenis. 9. Libri, qui res lascivas seu obscenas ex professo tractant, narrant, aut docent, cum non solum fidei, sed et morum,qui huiusmodi librorum lectione facile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentnr. 10. Libri auctorum sive antiquorum, sive recentiorum, quos classicos vocant, si hac ipsa turpitudinis labe infecti sunt, propter sermonis elegantiam et proprietatem, iis tantum permittuntur, quos officii aut magisterii ratio excusat: nulla tamen ratione pueris vei ado­lescentibus, nisi solerti cura expurgati, tradendi aut praelegendi erunt. CAPIT V. I)e quibusdam speciális argumenti libris. 11. Damnantur libri, in quibus Deo, aut Beatae Virgini Mariae, vei Sanctis, aut Oatholicae Ecclesiae eiusque Cultui, vei Sacramentis, aut Apostolicae Sedi detrahitur. Eidem reprobationis iudicio subiacent ea opera, in quibus inspirationis Sacrae Scripturae conce­ptus pervertitur, aut eins extensio nimis coarctatur. Prohibentnr quoque libri, qui data opera Ecclesiasticam Hierarchiáin, aut statum clericalem vei i'eligiosum probris afíiciunt. 12. Nefas esto libros edere, legere aut retinere in quibus sortilegia, divinatio, magia. evocatio spirituum, aliaeque huius generis superstitiones docentur, vei commendantur. 13. Libri aut scripta, quae narrant novas apparitiones, revelationes, visiones, pro­phetias, miracula, vei quae novas inducunt devotiones, etiam sub praetextu quod sint pri­vatae, si publicentur absque legitima Superiorum Ecclesiae licentia, proscribuntur. 14. Prohibentnr pariter libri, qui duellum, suicidium, vei divortium licita statuunt, qui de sectis massonicis, vei aliis eiusdem generis societatibus agunt, easque utiles et non perniciosas Ecclesiae et civili societati esse contendunt, et qui errores ab Apostolica Sede proscriptos tuentur. CAPUT VI. I)e Saeris Imaginibus et Indulgentiis. 15. Irnagines quomoclocunique impressae Domini Nostri Iesu Ohristi, Beatae Mariae Virginis, Angelorum atque Sanctorum, vei aliorum Servorum Dei ab Ecclesiae sensu et decretis diíformes, omnino vetantur. Novae vero, sive preces habeant adnexas, sive absque illis edantur, sine Ecclesiasticae potestatis licentia non publicentur. 16. Universis interdicitur indulgentias apocryphas, et a Sancta Sede x4.postolica pro­scriptas vei revocatas quomodocumque divulgare. Quae divulgatae iarn fuerint, de manibus íidelium auferantur. 17. Indulgentiarum libri omnes, summaria, libelli, fólia etc., in quibus earum con­cessiones continentur, non publicentur absque competentis auctoritatis licentia.

Next

/
Oldalképek
Tartalom