Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

non tanti esse vidimus ut consilii Nostri retardare cursum ulla ratione possent, nimirum privilegia singulorum coetuum aboleri, et omnes quotquot ubique essent, Minores de quibus agimus. unius disciplinae legibus aeque adstringi oportere. Nam privilegia tunc certe oppor­tuna ae frugifera cum quaesita sunt, nunc commutatis temporibus, tantum abest ut quiquam prosint religiosae legum observantiae, ut obesse videantur. Simili modo leges imponere unas universis incommodum atque intempestivum tamdiu futurum fűit, quoad varia Minorum sodalitia multum distarent interioris dissimilitudine disciplinae: contra nunc, cum non nisi pertenui diserimine invicem differant. Nihilominus instituti et moris decessorum Nostrorum memores, quia res vertebatur gravioris momenti, lumen consilii et prudentiam iudicii ab iis maximé, qui eadem dere iudi­care recte possent, exquisivimus. Primum quidem cum totius Ordinis Minorum legati an. MDOCCLXXXXY Assisium in consilium convenissent, cui praeerat auctoritate Nostra b. m. Aegidius Mauri S. R E. Oardinalis. Arcliiepiscopus Ferrariensis, perrogari in consilio sen­tentias iussimus, de proposita familiarum omnium coniunctione quid singuli censerent. Faciendam frequentissimi censuerunt. Imo etiam lectis ab se ex ipso illo coetu viris hoc negotium dedere ut Oonstitutionum codicem perscriberent, utique communem omnibus, si communionem Sedes Apostolica sanxisset, futurum. Praeterea S. R. E. Cardinales e sacro Consilio christiano nomini propagando Nobis de toto hoc negotio vehementer assenserant, acta Conventus Assisiensis et oinnia rationum momenta ponderanda diligentissime curave­runt, exploratisque et einendatis, sicubi visum est, Constitutionibus novissimis, testati sunt, petere se ut Ordo, sublato familiarum diserimine, unus rite constituatur. Id igitur omnino expedire atque utile esse, idemque cum proposito conditoris sanctissimi cumque ipsa Numi­nis voluntate congruere sine ulla dubitatione perspeximus. Quae cum ita sint, auctoritate Nostra apostolica, harum virtute litterarum, Ordinem Minorum, variis ad hanc diem sodalitiis distinctum, ad unitatem communitatemque vitae plene cunmlateque perfectam, ita ut unum atque unicum corpus efíiciat, familiarum distin­ctione omni deleta, revocamus, revocatumque esse declaramus. I. Is, extinctis nominibus Observantium, Reformatomra 1, Exca 1 ciato­rum seu Alcantarinorum, Recollectorum, ORDO FRATRUM MINORUM sine ullo apposito, ex instituto Francisci patris appelletur: ab uno regatur: eisdem legibus pareat: eadem adniinistratione utatur, ad normám Oonstitutionum novissimarum, quas sum­ma fide constantiaque ab omnibus ubique servari iubemus. II. Statuta singularia, item privilegia iuraque singularia, quibus familiae singulae privátim utebantur, fruebantur, ac prorsus omnia quae ditferentiam aut distinctionem quo­quo modo sapiant, nulla sunto: exceptis iuribus ac privilegiis adversus tertias perso­na s: quae privilegia, quaeque iura firma, ut iustitia et aequitas postulaverit, rataque sunto. III. Yestitum cultumque eadem omnes forma induunto. IV. In gubernaíione Ordinis universi, quaemadmodum unus Minister genaralis, ita Procurator unus esto: item Scriba ab actis unus: honorum caelestibus habendorum Gurator unus. Y. Quicumque ex hoc die minoriticas vestes rite sumpserint: quicumque maiore mi­noreve ritu vota nuncupaverint, eos omnes sub Constitutionibus novis esse subiectos ofíici­isque universis, quae inde consequuntur. adstringi ius esto. Si quis Constitutionibus novis abnuat subesse, ei liabitu religioso, nuncupatione votorum, professione interdictum esto.

Next

/
Oldalképek
Tartalom