Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

VI. Si qua Provincia his praeceptis legibusque Nostris non paruerit, in ea nec tiro­cinia ponere quemquam, nec proíiteri rite Ordinem liceat. VII. Altioris perfectionis vitaeque, ut loquuntur, contemplativae cupidioribus praesto esse in provinciis singulis domum unam vei alteram in id addictam, fas esto. Eiusmodi domus iure Oonstitutionum novarum regantur. VIII. Si qui e sodalibus solemni ritu professis addicere se constitutae per has litteras disciplinae iustis de caussis recusarint, eos in domos Ordinis sui certas secedere auctoritate nutuque Antistitum liceat. IX. Provinciarum cum mutare fines, tum minuere numerum, si necessitas coegerit, Ministro generáli coniuncte cum Definitoribus generalibus liceat, perrogata tamen Definito­rum Provinciarum, de quibus agatur, sententia. X. Cum Minister generális ceterique viriOrdini universo regendo ad lianc diem prae­positi magistratu se quisque suo abdicarint, Ministrum generalem dicere auctoritatis Nostrae in caussa praesenti esse volumus. Definitores generales, ceterosque munera maiora gesturos, qui scilicet in conventu Ordinis maximo designari solent, designet in praesenti caussa sacrum Consilium Episcoporum atque Ordinum religiosorum negotiis praepositum, exquisita prius ab iis ipsis sententia, qui potestatem Definitorum generalium hodie gerunt. Interea Ioci Minister generális Definitoresque generales in munere quisque versari suo pergant. (restit animus, quod Nostram in beatum Franciscum pietatem religionemque vete­rem consecrare mansuro providentiae monumento licuit; agimusque benignitati divinae gratias singulares, quod Nobis in summa senectute id solatii percupientibus, reservavit. Quotquot autem ex Ordine Minorum sodales numerantur, pleni bonae spei liortamur obse­cramusque, ut exemplorum magni parentis sui memores, ex his rebus ipsis quas ad com­mune eorum bonum decrevimus, sumant alacritatem animi atque incitamenta virtutum, ut digne ambulent vocatione, qua vocati sunt, cum omni humilitate, et man­suetudine, cum patientia, supportantes in vicém in cárit a te, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. 1 Praesentes vero litteras et quaecumque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis sive intentionis Nostrae vitio aliove quovis defectu notari vei impugnari posse: sed semper validas et in suo robore fore et esse, atque ab omnibus cuius­vis gradus et praeeminentiae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere, decernimus: irritum quoque et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate vei praetextu. sci­enter vei ignoranter contigerit attentari declarantes : contrariis non obstantibus quibuscum­que, etiam speciali mentione dignis. quibus omnibus ex plenitudine potestatis, certa scientia et motu proprio quoad praemissa expresse derogamus, et derogatum esse declaramus. Volumus autem ut harum litterarum exemplis etiam impressis, maim tamen Nota­rii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur íides, quae Nostrae voluntatis significationi, his praesentibus ostensis, haberetur. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, unio­nis, limitationis, derogationis, voluntatis infringere, vei ei ausu temerario contraire. — Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dátum Romae apud S. Petrum Quarto Nonas Octobris Anno Incarnafcionis Domi­1 Ephes. IV. 1—3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom