Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 125 — franciscalium exempla renovanda valuerunt. Sed ullumne ex humanis institutis est, cui non obrepat aliquando senectus? Certe quidem usus docet, studium virtutis perfectae, quod in ortu adolescentiaque Ordinum religiosorum tani sólet esse severum, paullatim relaxari, atque animi ardorem pristinum plerumque succumbere vetustati. Ad hanc senescendi collabendiqe causam, quam afferre consuevit aetas, quaeque omnibus est coetibus hominum natura insita, altéra nunc ab inimica vi accessit extrinsecus. Scilicet atrox procella temporum, quae centum amplius annis rem catholicain exagitat. in ipsas Ecclesiae auxiliares copias, Ordines virorum religiosorum dicimus, naturali itinere redundavit. Despoliatos, pulsos, extorres, hostiliter habitos quae regio, quae ora Europae non vidit? Permagnum ac divino tribuendum muneri, quod non excisos penitus vidimus. Iamvero duabus istis coniunctis caussis plagam accepere nec sane levem: fieri enim non potuit quin duplicato fessa incommoclo compago fatisceret, quin vis disciplinae vetus, tamquam in aífecto corpore vita, debilitaretur. Hinc instaurationis orta necessitas, nec sane defuere in Orclinibus religiosis qui ea velut vulnera, quae diximus sanare, et in pristinum statum restituere se sua sponte ac laudabili alacritate conati sínt. Id Minores, etsi magnopere vellent, assequi tamen aut aegre aut nullo modo possunt, quia desideratur in eis conspirantium virium cumulata possessio. Revera praefecturam Ordinis gerenti non est in omnes familias perfecta atque absoluta potestas: certa quaedam eius acta et iussa repudiari privatae nonnullarum leges sinunt: ex quo perspicuum est, perpetuo pátere aditum repugnantium dimicationi voluntatum. Praeterea variae sodalitates, quamquam in unum Ordinem confluunt et unum quiddam aliqua ratione efficiunt ex pluribus, tamen quia propriis provinc is diíferunt, domibusque ad tirocinia invicern distinguuntur, niinis est proclive factu, ut suis unaquaeque rebus moveatur, seque niagis ipsa quam universitatem diligat, ita ut. singulis pro se contendentibus, facile impediantur magnae utilitates communes. Denique vix attinet controversias concertationesque memorare, quas sodalitiorum varietas, dimissilitudo statutorum, disparia studia, tani saepe genuerunt, quasque caussae manentes eaedem renovare easclem in singulos propemodum dies queant. Quid autem perniciosius discordia? quae quidem ubi semel inveteravit, praecipuos vitae nervos elidit, ac res etiam florentissimas ad occasum impellit. Igitur confirmari et corroborari Ordinem Minorum necesse est, virium dissipatione sublata: eo vei niagis quod populari ingenio popularibusque moribus volvitur aetas; proptereaque expectationem sui non vulgarem sodalitium facit virorum religiosorum ortu, victu institutis populare. Qui populares enim habentur multo commodius et aspirare et applicare se ad multitudinem, agendo, navando pro salute communi, possunt. Hac sibi oblata bene merendi facultate Minores quidem stúdiósé atque utiliter usuros certo scimus, si validos, si ordine dispositos. si instructos, uti par est, tempus offenderit. Quae omnia cum apud Nos multum agitaremus animo, decessorum Nostrorum veniebat in mentem, qui incoluniitati prosperitatique communi alunmorum franciscalium succurrere convenienter tempori, quoties oportuit, consuevere. Idem Nos ut simili studio ac pari benevolentia vellemus, non solum conscientia officii, sed illae quoque caussae, quas initio diximus, impulere. Atqui omnino postulare tempus intelleximus, ut ad coniunctionem communionemque vitae priscam Ordo revocetur. Ita, amotis dissidiorum et contentionum caussis, voluntates omnes unius nutu ductuque invicem colligatae tenebuntur, et, quod consequens est, erit ipsa illa, quam parens legifer intuebatur, constitutionis forma restituta. Duas ad res cogitationem adiecimus, dignas illas quidem consideratione, quas tamen 32*