Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 124 — mens provida Francisci quippe qui suorum societatem praeelare finxit fundavitque ut eorpus unum uon solubili compage aptum et connexum. Quid revera voluit, quid égit aliud cum unicam proposuit vivendi regulám, quam omnes sine ulla nec temporum nec locorum exce­ptione servarent, vei cum unius rectoris maximi potestati subesse atque obtempcrare iussit universos? Eiusmodi tuendae concordiae praecipuum et constans in eo studium fuisse, per­spicue discipulus eius confirmat Thomas a Oelano, qui assiduum, inquit, votum vigil­que studium in eo fűit custodire inter fratres vinculum pacis, utquos ide 111 spiritus traxerat, idemque genuerat páter, unius matris gremio pacifice foverentur. 2 Yerum satis in comperto sunt posteriores casus. Nimirum sive quod flexibiles liomi­num sunt voluntates et varia solent esse ingenia in congregatione plurimorum, sive quod communium temporum cursus sensim ac pendentim alio flexisset, hoc certe usu venit fran­ciscanis ut de instituenda vita communi aliud piaceret aliis. Concorclissimam illám commu­nionem quam Franciscus spectarat et secutus erat, quamque sanctam esse apud suos volu­erat, duae res potissimum continebant: studium voluntariae paupertatis, atque ipsius imi­tatio exemploruin in reliquarum exercitatione virtutum. Haec franciscani instituti insignia, haec eius fundamenta incolumitatis. At vero summám rerum inopiam, quam vir sanctissi­mus in omni vita adamavit unice, ex alumnis eius optavere nonnulli simillimam: nonnulli, quibus ea visa gravior, modice temperatam maluerunt. Quare aliorum ab aliis secessione facta, hinc Observantes orti, illinc Conventuales. Similiter rigidam innocentiam, altas magnificasque virtutes, quibus ille ad miraculum eluxerat alii quidem imitari animose ac^severe, alii lenius ac remissius velle. Ex proprioribus iis fratrum Capulatorum fami­lia coalita, divisio tripartita consecuta est. Non idcirco tamen exaruit Ordo: nemo est enim quin sciat, sodales singularum, quas memoravimus, disciplinarum praeclaris in Ecclesiam meritis praestitisse et fama virtutum. De Ordine Conventualium, item de Capulatorum nihil omnino decernimus novi. Legi­timum disciplinae suae ius, uti possident, ita possideant utrique in posterum. Eos tantum­modo hae litterae Nostrae spectant, qui concessu Sedis Apostolicae antecedunt loco et honore ceteros, quique Fratrum Minorum merum nomen, a Leone X. acceptum 3, retinent. Horum quoque in aliqua parte non est omnium vita consentiens. Quandoquidem communium iussa legum universi observare studuerunt, sed aliis alii severius. Quae res quatuor genera, ut cognitum est, effecit: Observantes, Reformatos, Excalciatos seu Alcantarinos, Recollectos: et tamen non sustulit funditus societatem. Quamvis enim privilegiis, statutis, varioque more altéra familia ab altéra diíferret, et cum provincias. tum domos tironum unaquaeque proprias obtineret, constanter tamen omnes, ne princípium prioris coagmentationis interiret, obtemperationem uni atque eidem antistiti retinuerunt, quem Minist rum genera lem totius Ordinis Minorum, uti ius est, vocant 4. Ltcuinque sit, quadripartita istaec distributio, si maioruin spem bonorum, quam perfecta communitas attulisset, intercepit, non fregit vitae discipiinam. Quin etiam cum singulae auctores adiutoresque habuerint studiosos alienae salutis et praestanti virtute sapientiaque viros, dignae sunt habitae, quas romanorum Pontificum benevolentia complecteretur et gratia. Hoc ex capite vi et fecunditate liausta, ad fructus efferendos salutares et ad prisca 2 Vita secunda, P. III., c. OXXI. 3 Const. Ite et vos. IY. kai. Iun. 1517. 4 Leon. X. Oonst. eit. Ite et vos.

Next

/
Oldalképek
Tartalom