Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

-- 117 XXV. DE ROSARIO MARIALI VENERABILIB\S ERATRIBVS PATRIARCHIS PRLUATIBVS ARCHIEPI3COPI3 EPISCOPÍS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET OOMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLIGAM BENEDICTIONEM. .Augnstissimae Virginis Mariae foveri assidue cultum et contentiore quotidie studio pro­moveri quantum privátim publiceque intersit, facile quisque perspiciet, qui secum reputa­verit, quam excelso dignitatis et gloriae fastigio Deus ipsam collocarit. Eam enim ab aeterno ordinavit ut Mater Verbi íieret humanam carnem assumpturi: ideoque inter omnia, quae essent in triplici ordine naturae, gratiae, gloriaeque pulcherrima, ita distinxit, ut me­rítő eidem Ecclesia verba illa tribuerit: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam 1. Ubi autem volvi primum coepere saecula, lapsis in culpam humani generis auctoribus infectisque eádem labe posteris universis, quasi pignus constituta est instaurandae pacis atque salutis. — Nec dubiis honoris signiíicationibus Unigenitus Dei Filius sanctissi­mam matrem est prosequutus. Nam et dum privatam in terris vitám égit, ipsam adscivit utriusque prodigii administram, quae tunc primum patravit; alterum gratiae, quo ad Mariae salutationem exultavit infans in utero Elisabetli; alterum naturae, quo aquam in vinum con­vertit ad Canae nuptias; et quum supremo vitae suae publicae tempore nóvum conderet Testamentum divino sanguine obsignandum, eamdem dilecto Apostolo commisit verbis illis dulcissimis: Ecce mater tua~. Nos igitur qui, licet indigni, vices ac personam gerimus in terris Iesu Ohristi Filii Dei, tantae Matris persequi laudes nunquam desistemus, dum liac lucis usura fruemur. Quam quia sentimus haud futuram Nobis, ingravescente aetate, diutur­narn, facere non possumus quin omnibus et singulis in Christo filiis Nostris Ipsius cruce pendentis extrema verba, quasi testamento relicta, iteremus: Ecce mater tua. Ac praeclare quidem Nobiscum actum esse censebimus, si id Nostrae commendationes effecerint, ut unus­quisque fidelis Mariali cultu nihil habeat antiquius, nihil carius, liceatque de singulis usur­pare verba Ioannis. quae de se scripsit: Accepit eam discipulus in sua 3. — Adventante igi­tur mense Octobri, ne hoc quidem anno patimur, Venerabiles Fratres, carere vos Litteris Nostris, rursus adhortantes sollicitudine qua possumus maxima, ut Rosarii recitatione stu­deat sibi quisque ac laboranti Ecclesiae demereri. Quod quidem precandi genus divina pro­videntia videtur sub huius saeculi exitum mire invaluisse, ut languescens fidelium excitare­tur pietas; idque maximé testantur insignia templa ac sacraria Deiparae cultu celeberrima. — Huic divinae Matri, cui flores dedimus mense Maio, velimus omnes fructiferum quoque Octobrem singulari pietatis affectu esse dicatum. Decet enim utrumque hoc anni tempus ei consecrari, quae de se dixit: Flores mei fructus lionoris et lionestatis 4. Vitae societas atque coniunctio, ad quam homines naturá teruntur, nulla aetate for­tasse arctior effecta est, aut tanto studio tamque communi expetita, quam nostrá, Nec quis­quam sane id reprehendat, nisi vis haec naturae nobilissima ad prava saepe consilia detor­queretur, convenientibus in unum atque in varii generis societates coeuntibus impiis homi­nibus adversus Dominum et adversus Christum eius 5. Oernere tamen est, idque profecto 1 Eccl. XXIV, 5. — 2 Io. XIX, 27. — 3 Ib. — 4 Eccli. XXIV, 23. — 5 Ps. II. 2. LITT. CIRC. 1897. 3Q Nr. 4023. Sanetissimi Domini Nostri Leonis Divina Providentia Papae XIII. EpistolaEney­cliea de Rosa­rio mariali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom