Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 118 — accidit iucundissimum,inter catholicos etiam adamari magis coeptos pios coetus;eos haberi confertissimos ; iis quasi commimibus domiciliis christianae vinculo dilectionis ita adstringi cunctos et quasi coalescere, ut vere fratres et diei posse et esse videantur. Neque enim, Ohristi earitate sublata, fraterna soeietate et nomine gloriari quisquam potest; quod aeriter olim Tertullianus hisce verbis persequebatur: Fratres vestri sumus híre naturae matris unius. etsi vos parum homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres et dicuntur et liabentur qui unum patrem TJeum agnoscunt, qui unum spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae eiusdem ad unam lucem expaverint veritatis ? 1 Multiplex autem ratio est, qua catholici homines societates huiusmodi saluberrimas inire solent. Huc enim et circuli, ut aiunt. et rustica aeraria pertinent, itemque conventus animis per dies festos relaxandis, et secessus pueritiae advigilandae, et sodalitia. et coetus alii optimis consiliis instituti com­plures. Profecto haec omnia, etsi nomine, lorma. aut suo quaeque peculiari ac proximo íine, recens inventa esse videantur, re tamen ipsa sunt antiquissima. Constat enim, in ipsis christianae religionis exordiis eius generis societatum vestigia reperiri. Serius autem legi­bus confirmatae, suis distinetae signis, privilegiis donatae, divinum ad cultum in templis adhibitae, aut animis corporibusque sublevandis destinatae, variis nominibus, pro varia tem­porum ratione, appellatae sunt. Quarum numerus in dies ita pererebuit, ut, in Italia maximé, nulla civitas, oppidum nullum, nulla fenne paroecia sit, ubi non illae aut complures, aut ali­quae certe habeantur. in his minimé dubitamus praeclarum dignitatis locum assignare sodalitati, quae a sanctissimo Rosario nuncupatur. Nam sive eius spectetur origo, e primis pollet antiquitate, quod eiusmodi institutionis auctor fuisse feratur ipse Dominicus páter; sive privilegia aestimentur, quamplurimis ipse ornata est, Decessorum Nostrorum munificentiá. — Eius institutionis forma et quasi anima est Mariale Rosarium, cuius de virtute fuse alias loquuti surnus. Verumtamen ipsius Rosarii vis atque efficacitas, prout est ofíicium Sodali­tati, quae ab ipso nomen mutuatur, adiunctum, longe etiam maior apparet. Neminem enim latét, quae sit omnibus orandi necessitas, non quod immutari possint divina deereta, sed, ex Gregorii sententia, ut homines postulando mereantiir accipere quod eis Deus omni­potens ante saecida disposuit donare 2. Ex Augustino autem: qui recte novit orare, recte novit vivere 3. At preces tunc maximé robur assumunt ad caelestem opem impetrandam, quum et publice et constanter et concorditer funduntur a multis, ita ut velut unus effi­eiatur precantium chorus: quod quidem illa aperte declarant Actuum Apostolicorum, ubi Ohristi discipuli, expectantes promissum Spiritum Sanctum, fuisse dicuntur perseve­rantes unanimiter in oratione 4. Hunc orandi modum qui sectentur, certissimo fructu carere poterunt nunquam. Iam id pláne accidit inter sodales a sacro Rosario. Nam, sicut a sacerdotibus, divini Officii recitatione, publice iugiterque supplicatur, ideoque validissime; ita publica quodammodo, iugis, communis est supplicatio sodalium, quae fit recitatione Rosarii, vei Psalterii Virginis, ut a nonnullis etiam Romanis Pontiíicibus appellatum est. Quod autem, uti diximus, preces publice adhibitae multo iis praestent, quae pri­vátim fundantur, vimque habeant impetrandi maiorem, factum est ut Sodalitati a sacro Rosario nomen ab Ecclesiae scriptoribus inditum fuerit „militiae precantis, a Dominico Patre sub Divinae Matris vexillo conscriptae", quam scilicet divinam Matrem sacrae lit­terae et Ecclesiae fasti salutant daemonis errorumque omnium debellatricem. Enimvero Mariale Rosarium omnes, qui eius religionis petant societatem. communi vinculo adstringit 1 Apolog. e, XXXIX. — 2 Dialóg. 1. 1, e. 8. — 3 In Ps. CXVIII. — 4 Aet. 1. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom