Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
— 122 — verius obtemperant, quam Deo: Qui in Evangelio quod vultis, creditis; quod vultis, non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis í. Quocirca nihil Patres in Concilio Yaticano condidere novi, sed institutum divinum, veterem atque constantem Ecclesiae doctrinam, ipsamque íidei naturam sequuti sunt, cum illud decrevere : Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vei tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni iudicio, sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata proponuntur 2. Itaque cum appareat, omnino in Ecclesia sua velle Deum unitatem íidei, compertumque sit cuiusmodi eam esse, et quo principio tuendain ipse iusserit, liceat Nobis, quotquot sunt qui non animum induxerint aures veritati claudere, iis Augustini verbis aífari: Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque videamus, dubitabimus nos eius Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica Sede per successiones episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius iudicio, partim Conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis, culmen aucioritatis obtinuit ? Cui nolle primas dare, vei summae profecto impietatis est, vei praecipitis arrogantiae . . . Et si unaquaeque disciplina, quamquam vilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magisterium requirit; quid temerariae superbiae plenius, quam divinorum sacramentorum libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere, et incognitos velle damnare Hoc igitur sine ulla dubitatione est officium Ecclesiae, christianam doctrinam tueri eamque propagare integram atque incorruptam. Sed nequaquam in isto sunt omnia: imo ne finis quidem, cuius caussá est Ecclesia instituta, officio isto concluditur. Quandoquidem, ut Iesus Christus pro salute humani generis se ipse devovit, atque huc, quae docuisset quaeque praecepisset, omnia retulit, sic iussit Ecclesiam quaerere in veritate doctrinae, quo homines cum sanctos effíceret, tum salvos. — Yerum tanti magnitudinem atque excellentiam propositi consequi sola fides nullo modo potest: adhiberi necesse est cum Dei cultum iustum ac pium, qui maximé sacrificio divino et sacramentorum communicatione continetur, tum etiam sanctitatem legum ac disciplinae. — Ista igitur omnia inesse in Ecclesia oportet, quippe quae Servatoris munia in aevum persequitur: religionem, quam in ea velut incorporari ille voluit, mortalium generi omni ex parte absolutam sola praestat: itemque ea, quae ex ordinario providentiae consilio sunt instrumenta salutis, sola suppeditat. At vero quo modo doctrina caelestis nunquam fűit privatorum arbitrio ingeniove permissa, sed principio a Iesu tradita, deinceps ei separatim, de quo dictum est, commendata magisterio: sic etiam non singulis e populo christiano, verum delectis quibusdam data divinitus facultas est perficiendi atque administrandi divina mysteria, uná cum regendi gubernendique potestate. Neque enim nisi ad Apostolos legitimosque eorum successores ea pertinent a Iesu Christo dicta: Euntes in mundum universum, praedicate Evangélium . . . baptizantes eos . . . Hoc facite in meam commemorationem . . . Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Similique ratione non nisi Apostolis, quique eis iure successissent, mandavit ut pascerent, honest cum potestate regerent universitatem christianorum quos hoc ipso eis subesse debere atque obtemperare est consequens. Quae quidem officia apostoliéi muneris omnia generatim Pauli sententia complectitur: Sic nos existimet liomo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei 4. 1 S. Augustinus lib. XVII. Contra Faustum Manichaeiim. cap. 3. — 2 Sess, III. cap. 3. — 3 De Utilitate Credendi, cap. XVII. n. 35. — 4 I. Corinth. IV, 1.