Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 128 Quapropter mortales Iesus Christus, quotquot essent. et quotquot essent futuri, uni­versos advoeavit, ut ducem se eumdemque servatorem sequerentur, non tantum seorsum singuli, sed etiam consociati atque invicem re animisque iuncti, ut ex multitudine populus existeret iure sociatus; fídei fínis, rerum ad finem idonearum communione unus, uni eidemque subiectus potestati. Quo ipse facto principia naturae, quae in hominibus soeieta­tem sponte gignunt, perfeetionem naturae consentaneam adepturis, omnia in Ecclesia posuit, nimirum ut in ea. quotquot íílii Dei esse adoptione volunt, perfeetionem dignitati suae congruentem assequi et retinere ad salutem possent. Ecclesia igitur, id quod alias attigimus, dux hominibus est ad caelestia, eidemque hoc est munus assignatum a Deo ut de iis, quae religionem attingunt, videat ipsa et statuat, et rem christianam libere expediteque iudicio suo administret. Quocirca Ecclesiam aut non recte norunt aut inique criminatur qui eam insimulant, velle se in civitatum rationes inferre, aut in inra potentatus invadere. Imo Deus perfecit, ut Ecclesia esset omnium societatum longe praestantissima: nam quod petit ipsa tanquam finem, tanto nobilius est quam quod ceterae petunt societates, quanto naturá gratia divina, rebusque caducis immortalia sunt praestabiliora bona. — Ergo Ecclesia socie­tas est ortu divina: fine, rebusque fíni proxime admoventibus, supernuturalis: quod vero coalescit hominibus, humana comniunitas est. Ideoque in sacris litteris passim videmus vocabulis societatis perfectae nuncupatam. Nominatur enim non modo Domus Dei, Civitas supra montem posita, quo convenire gentes omnes necesse est: sed etiam Ovile, cui praesit pastor unus, et quo recipere se oves Christi omnes debent: imo Regnum quod suscitavit Deus. quodque stabit in aeternum: denique Corpus Christi, mysticum illud quidem, sed tamen vivum apteque compositum, multisque conflatum membris: quae membra non eumdem actum habent: copulata vero inter se, gubernante ac moderante capite, continentur. Iamvero nulla hominum cogitari potest vera ac perfecta societas, quin potestate aliqua summa regatur. Debet igitur Iesus Christus magistratum Ecclesiae maximum praefecisse, cui obediens ac subiecta omnis esset christianorum multitudo. Qua de caussa sicut ad unitatem Ecclesiae, quatenus est coetus fidelium, neeessario unitas fidei requiritur. ita ad ipsius unitatem, qua­tenus est divinitus constituta societas, requiritur iure divino unitas regiminis, quae unitatem fommunionis efficit et compleetitui': Ecclesiae autem unitas in duobusjittenditur: scilicet in connexione membrorum Ecclesiae ad invicem seu communicatione, et iterum in ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caput l. — Ex quo intelligi licet, excidere homines ab Ecclesiae unitate non minus schismate, quam haeresi: Inter haeresim et schisma lioc esse arbitrantur, quod liaeresisperversum dogma habeat: scliisma propter episcopalem dissensionem ab Ecclesia se­paretur Quibuscum illa Ioannis Chrysostomi in eanidem rem sententia concordat: Dico et 2Jrotestor 1 Ecclesiam scindere non minus esse malum, quam incidere in haeresim 3. Quamobrem si nulla potest esse honesta liaeresis, pari ratione schisma nullum est, quod possit iure factum videri: Non est quicquam gravius sacrilegio schismatis . . . praecidendae unitatis nulla est iusta necessitas Quae vero et cuiusmodi summa ista pötestas sit, cui christianos parere oportet uni­versos, non aliter nisi comperta cognitaque voluntate Christi statuendum. Certe in aeter­1111111 rex Christus est, itemque moderari in aeternum tuerique regnum suum e caelo non 1 S. Tliomas, 2-a 2-ae, q. XXXIX. a. 1. — 2 S. Hieronymus, Commentar. in Epist. ad Titum, cap. III, v, 10—11. — 3 Honi. XI. in Epist. ad Ephes., n. 5. — 4 S. Angustiims, Contra Epistolam Parmeniatzi, lib. Ií, cap. 11. n. 25. l -

Next

/
Oldalképek
Tartalom