Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
113 XXIII. YENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PR1MATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMÜNIONEM CÜM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VE NERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOL ICÁM BENEDICTIONEM! Satis cognitum vobis est, cogitationum et curarum Nostrarum partém non exiguam illuc esse conversam, ut ad ovi le in potestate positum summi pastoris animarum Iesu Christi revocare devios conenmr. Tntento hac in re animo, non parum conducere salutari consilio propositoque arbitrati sumus, Ecclesiae effigiem ac velut lineamenta describi: in quibus praecipua consideratione dignissima unitas est, quam in ea, velut insigne veritatis invictaeque virtutis, divinus auctor ad perpetuitatem impressit. Multum in intuentium animis nativa Ecclesiae pulchritudo speciesque'posse debet: neque abest a veri similitudine, tolli eius contemplatione posse inscientiam; sanari opiniones falsas praeiudicatasque, maximé apud eos qui non sua ipsorum culpa in errore versentur: quin imo excitari etiam in hominibus posse Ecclesiae amorem utique similem caritati,. qua Iesu Christus eam sibi sponsam, divino cruore redemptam, optavit: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea \ Reversuris ad amantissimam parentem, aut non probe cognitam adhuc, aut iniuriá desertam, si reditum stare oporteat non sanguine quidem, quo tamen pretio est Iesu Ohristo quaesita, sed laboré aliquo molestiaque multo ad perpetiendum leviore, saltem perspicuum erit non voluntate humana id onus homini, sed iussu nutuque divino impositum, ob eamque rem, opitulante gratia caelesti, facile veritatem experiendo intelligent divinae eius sententiae: Iugum enim meum suave est. et onus meum leve 2. Quamobrem spe maxima in Patre luminum reposita, unde omne dátum optimum et omne donum perfectum descendit 3, ab eo scilicet, qui inerementum dat 4 unus, enixe pétimus, ut Nobis vim persuadendi impertire benigne velit. Etsi Deus, quaecumque a naturis creatis efficiuntur, omnia ipse efficere sua solius virtute potest, nihilominus tamen ad iuvandos homines ipsis uti hominibus, ex benigno providentiae consilio, maluit: et quemadmodum in rerum genere naturalium perfectionem debitam, ita in iis, quae modum naturae transiliunt, sanctitatem homini ac salutem non nisi hominum opera ministerioque impertire consuevit. Sed perspicuum est, nihil inter homines > communicari, nisi per externas res quae sensibus percipiantur, posse. Hac de caussa humai nam naturam assumpsit Dei Filius, qui cum in forma Dei esset ... semetipsum exinanivit, \ formám servi accipiens. in similitudinem hominum factus 5; atque ita, in terris ágens, doctrii , nam suam suarumque praecepta legum hominibus, colloquendo, tradidit. Cum divinum munus eius perenne ac perpetuum esse oporteret, idcirco nonnullos i. .ille sibi adiunxit alumnos disciplinae suae, fecitque potestatis suae participes: cumque Spi1 Ephes. V, 25. — 2 Matth. XI, 30. — 3 Ep. Iac. I, 17. — 4) I. Connth. III, 6. — 5 Phiil lippens. II, 6—7. LITT. CIRC. 1896. 26 Nr. 2961. Sanctissimi Domini Nostri Leonis PP. epistola eneyeliea de unitate Ecclesiae.