Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 114 ritum veritatis in eos devocasset e caelo, praecepit, peragrarent orbem terrarum, quodque ipse docuerat quodque iusserat, id omne fideliter universitati gentium praedicarent: hoc quidem proposito, ut eius et professione doctrinae et obtemperatione legibus posset liomi­num genus sanctitatem in terris, felicitatem adipisci in caelo sempiternam. — Hac ratione atque hoc principio Ecclesia genita: quae quidem, si extremum illud quod vult, caussaeque proximae sanctitatem efficientes spectentur, profecto est spirituális: si verő eos consideres, quibus cohaeret, resque ipsas quae ad spiritualia dona perducunt, externa est necessarioque conspicua. Docendi munus accepere Apostoli per cognoscenda visu audituque signa: idque illi munus non aliter executi quam dictis factisque, quae utique sensus permoverent. Ita quidem illorum vox extrinsecus illapsa per aures, fidem ingeneravit in animis: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi l. Ac fides ipsa, scilicet assensio primae supremae­que veritati, mente quidem per se comprehenditur. sed tamen eminere foras evidenti pro­fessione debet: Corde enim creditur ad iustitiam : ore autem confessio fit ad salutem 2). Simili modo nihil est homini gratiá caelesti, quae gignit sanctitudinem, interius: sed externa sunt ordinaria ac praecipua participandae instrumenta gratiae: sacramenta dicimus, quae ab hominibus ad id nominatim lectis, certorum ope rituum, administrantur. lussit Iesus Chri­stus Apostolis perpetuisque Apostolorum successoribus, gentes ut edocerent ac regerent: iussit gentibus, ut illorum et doctrinam acciperent et potestati obedienter subessenL Verum isthaec in christiana republica iurium atque officiorum vicissitudo non modo permanere, sed ne incoharr quidem potuisset nisi per interpretes ac nuntios rerum sensus. — Quibus de caussis Ecclesiam cum corpus, tum etiam corpus Christi, tam crebro sacrae litterae nomi­nant: Vos autem esti corpus Christi 3. Propter eam rem quod corpus est, oculis cernitur Ecclesia: propterea quod est Christi, vivum corpus est actuosum et vegetum, quia eam tue­tur ac sustentat, immissa virtute sua, Iesus Christus, in eum fere modum quo cohaerentes sibi palmites alit ac fructuosos facit vitis. Quemadmodum autem in animantibus principium vitae in occulto est ac penitus abditum, indicatur tamen atque ostenditur motu actuque membrorum, sic in Ecclesia supernaturalis principium vitae perspicue ex iis. quae ab ipsa aguntur, apparet. Ex quo consequitur, in magnó eodemque pernicioso errore versari, qui ad arbitrium suum fingunt Ecclesiam atque informant quasi latentem minimeque conspicuam: item qui perinde habent atque institutum quoddam humánum cum temperatione quadam clisciplinae ritibusque externis, at sine perenni communicatione munerum gratiae divinae, sine rebus iis, quae haustam a Deo vitám quotidiana atque aperta significatione testentur. Nimirum alterutram esse posse lesu Christi Ecclesiam tam repugnat, quam solo corpore, vei anima sola constare hominem. Complexio copulatioque earum duarum velut partium prorsus est ad veram Ecclesiam necessaria, sic fere ut ad naturam humanam intima animae corporisque coniunctio. Non est Ecclesia intermortuum quiddam, sed corpus Christi vita supernaturali praeditum. Sicut Christus, caput et exemplar, non omnis est, si in eo vei humana dumtaxat spectetur natura visibilis, quod Photiniani ac Nestoriani faciunt; vei divina tantummodo natura invisibilis, quod solent Monophysitae: sed unus est ex utraque et in utraque natura cum visibili tum invisibili; sic corpus eius mysticum non vera Ecclesia est nisi propter eam rem, quod eius partes conspicuae vim vitamque ducunt ex donis supernaturalibus rebusque 1 Román. X, 17. — 2 Ib. 10. — 3 I. Corinth. XII, 27.

Next

/
Oldalképek
Tartalom